Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2412. 1635 december 25. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Nobilis et magnifice domine legate, Venit ad me his diebus filius tuusGa naar voetnoot3 et litterasGa naar voetnoot4 attulit, quibus non solum discursus cum regeGa naar voetnoot5 et cardinaleGa naar voetnoot6, sed et statum eorum locorum abunde percipio. Postea quatuor simul abs te literae sunt redditae eadem uberius explicantes. Ea valde mihi grata est diligentia et non minus habeo accuratum iudicium tuum in cunctis quod notem. Continues modo hoc officium et non parum me iam obligatum arctius obstringes. Caeterum, quod post acceptas ultimas literas measGa naar voetnoot7 cardinalem inviseris rerumque hic nostrarum statum repraesentaveris, equidem placet; licet videam more solito ibi actiones et consilia mea interpretari et in rebus his agi cuncta | |
leviter iudicariGa naar voetnoot1 que sueta subtilitateGa naar voetnoot2. Dominationi autem Tuae, ut pote cui rationes meorum consiliorum ex parte aperuerim cuique prudentia sua facile ea suggeret, non erit difficile eas in me calumnias refellere et qui affectus in patriam ac me tuus est, dignitatem reginaeGa naar voetnoot3 ac nomen meum tueriGa naar voetnoot4. Vereor sane, ne cum damno suo sentient aliGa naar voetnoot5 quando, an bonis rationibus se opposuerint meis consiliisGa naar voetnoot6 rebusque adhuc vigentibus moras semper et difficultates nexGa naar voetnoot7 erint, inclinatis autem nihil attullerint nec opin[ionis] nec consilii, quoGa naar voetnoot8 res possent restaurari. Quo magis et iudicia et consilium, quod ex affectu tuo mecum communicas, approboGa naar voetnoot9 et reassumptis iterum tractatibus per ducem MegalopolensemGa naar voetnoot10 motum eo, quod ipsius ditionibus duorum exercituum vicinitas minabatur periculo, nihil omittam, quo res componi possint ex dignitate regni et securitate nostra et ad justam pacem redigi, quemadmodum non exiguam boni successus spem etiam ex eo habemus, quod omnibus, quae hactenus intercesserunt inter exercitus tam propinquos velitationibus victoria nostras partes et meliorem causam beneficio divino sit secuta. Ostendent tibi adiunctae carthae sub lit. AGa naar voetnoot11, qui his diebus progressus iterum nostris fuerint. Equidem certi quid de differentiarum compositione nondum habeo, quod tibi affirmem, nisi tantum propius iam videri SaxonemGa naar voetnoot12 ad scopum accedere. Quicquid sit urgente hic St. ChaumontioGa naar voetnoot13 obligationem meam in contrarium non | |
video iustas aliquas rationes, ob quas ita a GallisGa naar voetnoot1 habitus patiar ligari mihi manus pollicitationibusGa naar voetnoot2 et promissis ipsorumGa naar voetnoot3 toties deprehensis inanibusGa naar voetnoot4 et vanisGa naar voetnoot5. Is quid primum egerit mecum Wismariae, prioribus tibi scripsiGa naar voetnoot6. Postea sine dubio subodoratus interpositionem ducis Megapolitani et reassumtos tractatus iterum mecum congredi petit in gentes que oblationes per nobilem suum dictum De S. RomainGa naar voetnoot7 indigitari fecit. Quibus percipiendis ob ipsius requisitionem SmaltziumGa naar voetnoot8 meum misi, qui primum querelas retulit, quarum summam literae tibi ipsius St. Chaumontii exponent sub lit. BGa naar voetnoot9. Post tamen, quatenus animum et intentionem suam nudaverit, Smaltzius ipse tibi proximo tabellario in zyphris perscripsit. Interim ex meis literis sub lit. CGa naar voetnoot10, quas his diebus ei iterum per dictum De S. Romain transmisi, utriusque nostrum intentionem facile dijudicabis ips(o) interea ad visendum Daniae regemGa naar voetnoot11 profecto et caeteroquin nescio quas hic partes moliente. Et iam hic rerum facies est, quam uberius tibi cum filio brevi communicabo. Ipsum ad huc detinui propter absentiam in Borussia SpiringiiGa naar voetnoot12 rerum suarum causa, quo, ut spes est, intra aliquot dies reverso postulationum tuarum in privatis curam non negligam. Existimo iam accepisse te quas in usum tuum chirographas per Spiringium mittendas curavi. Reliquis petitis et desideriis tuis praesente Spiringio modum et rationes inveniam, quibus contentus esse possis. Vale et ut coepisti perge. Dominationis Tuae amicissimus
| |
Dabam Stralsundij, die 15/25 Decembris Anno 1635.
P.S. Rediit his diebus ad me illustrissimus dux Megapolitanus Adolphus Fridericus attulitque ab electore Saxoniae declarationem, in qua quoad quatuor principales articulos formam tractatuum pacis concernentes ferme nihil habeo, quod desiderem. In caeteris maxima nobis differentia est de receptione simplici et universali, quam urgeo, exclusorum principum ac ordinum in quatuor circulis superioribus | |
ex amnistia. De satisfactione praestanda coronae et militibus nostris res ad conventum evangelicorum ordinum instituendum mense Ianuario dilata est. Nihil quidem adhuc certi habeo de pace quod affirmem, nisi tantum spem esse boni successus. Nihilominus id cognitione vestra dignum putavi; ubi quid ulterius actum fuerit, communicationi non deero. Datum ut in literis. | |
Adres: Nobilissimo domino Hugoni Grotio, Sac.ae Reg.ae Maj.tis Sueciae consiliario et ad Christianissimum Galliae regem legato ordinario. Op de adreszijde schreef Grotius: 15/25 Febr. 1636 (Febr. verbeterd in Dec.) Cancellarius. En bovenaan het postscriptum: rec. 12 Febr. n. st. 1636. |
|