Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2478. 1636 februari 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime Domine, Immensas gratias Sublimitati Tuae debeo pro literis 15/25 DecembrisGa naar voetnoot12, quas biduum est, quod accipio; quod per eas Sublimitas Tua me non ignarum patiatur eorum, quae illis in partibus geruntur, ac consiliorum, quibus ipsa curam boni communis in tam supina aliorum negligentia sola tanta fortitudine tuetur, fidemque meam ac diligentiam eximia benignitate aestimat, eorum praeterea, quae ad dignitatem sustinendam mihi sunt necessaria, ostendit se non esse immemorem. | |
Si mihi facultas esset, quantum est studium in res atque existimationem Suedicam Tuaeque Sublimitatis, non alius esset illis minister utilior. Nunc inter eos vivens, qui magni sunt eorum, quae agitant, occultatores ipsis quoque rerum, quae in publico geruntur, nuntiis plerunque sero ad nos advenientibus neque raro falsi quadam admixtione corruptis doleo, quod pro certis saepe cogar conjecturas adferre. Sed sub tam aequo judice tuta est voluntas sedula, etiamsi non semper id, quo tendit consequatur. Putavi e re legato AnglicoGa naar voetnoot1 patefieri, quanta sit Tuae Sublimitatis constantia in tutanda protestantium salute. Existimat is, non quod mandata habeat, sed quod ita suadere videantur tempora, cogitandum de conjunctione quadam Suediae Britanniaeque, hoc magis, quod apud Galliam parum proficiat, ne nomen quidem dignitatis electoralis principi PalatinoGa naar voetnoot2 valens obtinere, nisi prius in belli societatem veniat. Eo autem ne veniant Angli, tum aliis se causis adduci dicunt, tum quod metuunt, ne Galli, ubi alios intricaverint, se extricent, adduntque non levia esse indicia, cur credant, ne optare quidem Gallos, ut princeps potens professionis protestantium loca Galliae vicina obtineat, memores dejectas quondam res Galliae protestantium virium Palatinarum auxilio restitutas. LaetumGa naar voetnoot3 his diebus EusebiumGa naar voetnoot4 fecere ab CryzaGa naar voetnoot5 literae cum speGa naar voetnoot6 MimnermiGa naar voetnoot7. Qui Roma scribunt, postquam nomina sunt edita legatorum ad pacem, ajunt nodos in eo negotio reperiri quatuor: de reditu reginae matrisGa naar voetnoot8; de conjugio MargaretaeGa naar voetnoot9; de Pignerolo; de Lotharingia; nulla Palatinatus mentione. In quatuor illorum tribus videtur cardinalis Riceliacus nihil mutaturus de suis hactenus consiliis. Quarti expediendi non ita difficiles sunt rationes. Dux BernhardusGa naar voetnoot10 per suos hic hominesGa naar voetnoot11 propera auxilia postulat premente hostium vi, qui aucti novis e Polonia egregiis sane copiis, Lonhuium, Lutsenburgum et Viridunum inter, obsederunt et jam ceperunt. Ipse nunc dux Bernhardus auctus eorum accessu, qui e Maguntiaco exiere prope octingenti, in oppido Virodunorum agit caesis apud Boviniacum nonnullis hostium excursoribus. In Lutsenburgico atque in Atrebatibus constat magnos paratus fieri ad bellum Gallicis finibus inferendum, nisi pax praeveniat. Gemera interim potitus est ValettaGa naar voetnoot12. Addunt rumores cuncta in majus attollentes omni Alsatia excessisse GallasiumGa naar voetnoot13; Argentoratensem civitatem proprium suum militem offerre duci | |
Bernhardo, quod cognoverit Nortlingam aliaque oppida contra pactorum fidem a CaesareisGa naar voetnoot1 male haberi. Alpium juga jam transiere Caesareorum IV millia, sequuntur VI peditum, duo equitum millia. Dux ParmensisGa naar voetnoot2 jam intra Galliam est et in aula paratur ei hospitium. Itali ajunt venire eum tum ob alia tum ut Sabionedum, sui juris locum, Gallis tradat. Praefectus MediolaniGa naar voetnoot3 jam a Ticino in urbem suae praefecturae principem reversus equitem dimisit in agros Laudensem et Cremonensem prohibendis hostium incursibus, qui interim in Alexandrinos fines praedabundi grassantur. At RohaniusGa naar voetnoot4 Curliacum assultans non procul a Fontani castello locum, depulsus inde est. Daniae nothusGa naar voetnoot5 nihildum responsi ad sua postulata accepit. Seldeni liberGa naar voetnoot6 nihil continet, quod Suediam tangat, nisi quod Suedi foedere facto, de eo jure, quod in mare Norvegicum sibi vindicaverant, cessere. Hollandi CunaeoGa naar voetnoot7 causam suam defendendam mandarunt. Parant se ad respondendum et Galli quidam. Venio ad minora. ServianusGa naar voetnoot8, unus quatuor eorum, quos secretarios status vocant, gratia et, si famae creditur, etiam dignitate excidit ob certamen cum BulionioGa naar voetnoot9 de militaribus rationibus. LugdunensisGa naar voetnoot10, Riceliaci frater, Romae justus est depilari, ne totus monachum Cartusianum - nam ejus societatis olim fuit - exueret. Episcopus MontispelleriiGa naar voetnoot11, qui et ipse eo venit ad disturbandum matrimonium Lotharingicum, non dubitat, quin futurum sit, ut multis sufflaminationibus trahatur negotium. Jam nunc disco ex ThuaniGa naar voetnoot12 literis Slestadio scriptis 4 Februarii novi calendarii secundam vecturam frumenti a Spinali Colmariam bene perfectam; nec parum a Benfeldio impetratum, ita, ut non Colmariae tantum, sed et Slestadio in sex menses prospectum sit praeter id, quod Basilea speratur, quanquam incerto adhuc eventu. Gemeram biduo non diutius defensam, medio inter Colmariam et Slestadium situ ad Islam flumen, egressos milites CXX. Ivisse inde Valettam, ut Hagenoviam liberet caeteris praeter Tabernas Alsatiae locis ab hoste derelictis captisque a RansovioGa naar voetnoot13 OssaeGa naar voetnoot14 literis, quae exhaustas copias magnamque rerum omnium penuriam significent. Eae literae Tabernis missae erant ad principem StadionemGa naar voetnoot15 agentem in agro Wirtenbergico. | |
Literae recentes Vienna indicant laetum ImperatoremGa naar voetnoot1 ob refrigeratum ab episcopis Polonis regis PoloniGa naar voetnoot2 ardorem in Palatinas nuptiasGa naar voetnoot3 spem concepisse posse illum pertrahi ad conjugium cum archiducissae filiaGa naar voetnoot4; auditum in eadem aula a Tartaria legatumGa naar voetnoot5, idque agi, ut is rex amicos hostesque cum Caesare communes sumat. Ab aula Ottomannica missum interpretem, qui turbamenta pacis in Hungarico fine demat. Aliae ab Italia literae exigua continent partis utriusque tentamenta. Neque Belviderium castellum tenere Sabaudos potuisse, quin et apud Astam male habitos: neque Carucenae marchioni HispanoGa naar voetnoot6 Tombium, quod ceperat, potuisse defendi. Tanarum municipium irruptum a Sabaudis, et a marchione VillaGa naar voetnoot7 - is Parmensis copias in Placentino agro regit - Ticinum usque excurri. Deum precor, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis optimis cogitatis pares det successus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
4/14 Febr. 1636.
Servianus ob eam, quam dixi, causam et ob dissidia cum minore ButillerioGa naar voetnoot9 non munere tantum suo demotus est, sed et Salmurium relegatus aut, quam optionem cardinalisGa naar voetnoot10 - eum enim abiturus salutare sustinuit - ei pro beneficio dedit oppidum Nannetum. Is Servianus est, qui conscripserat edictum regisGa naar voetnoot11 nomine, quod causas belli in HispanumGa naar voetnoot12 satis diserte explicabatGa naar voetnoot13. Post captum Lonhuium sive, ut vulgo vocant, Longuium adversus Virodunorum oppidum pergit hostis. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Wismariae, die 3/13 Mars 1636. |
|