Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2135. 1635 juni 6. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, Sollicitos nos diu habuere adversae tempestates, quae maximum cancellariumGa naar voetnoot2 mari jactarunt. Tandem et advectum ad vos et pro meritis acceptum quo oportet gaudio didicimus. Quo tardius princeps ArausionensisGa naar voetnoot3 se exercitumque molitus est, eo major injuncta fuit Gallis necessitas agendi aperte bellumque indicendi primum per fecialemGa naar voetnoot4 Bruxellae die Maji XIX novi calend., projecta, quando ad cardinalem HispanumGa naar voetnoot5 aditus non dabatur, charta in viam publicam similique alia in ipso Belgarum fine depacta; deinde et gerendi captis quidem post Marcam in Famina Orcimontio et Rupeforti, praelio autem commisso MaiiGa naar voetnoot6 die XX CastilionaeumGa naar voetnoot7 inter et Thomam principemGa naar voetnoot8 adeo felice Gallis, ut ipsorum 50, ut ajunt, hostium 6 mille ceciderint, capta sint signa 60, 17 machinae, multi viri et quidem praenobiles.Ga naar voetnoot9. Laudatur multum non fortitudo tantum, sed et prudentia Castilionaei, qui simulata oppugnatione hostilis valli et, quasi impares essent, facto recessu erumpentem hostem ita duabus ex partibus implicuit, ut eques quidem statim neque multo post pedes cesserit. In Lotharingia crebrae LafortiiGa naar voetnoot10 cum hostibus pugnae Marte, ut fit, vario; sed maxime nobilitantur quae 22 et 23 Maji felices ipsi fuere hostium caesis ferme sexcentis. Lafortius retro acto trans pontem Brissacensem LotharingoGa naar voetnoot11 Betfurtum obsidet. Burdegalae seditioGa naar voetnoot12 reseditGa naar voetnoot13. RexGa naar voetnoot14 in prioris illius victoriae publicatione adjecit bellum a se HispanoGa naar voetnoot15 indictum. Vocavit et ad arma vassallos valvasoresque tuendum ad regnum, si eo alibi occupatis regis exercitibus pars hostium imcumberet. Nunc exspectatur edictum regisGa naar voetnoot16, quo proposuit suam pro libertate Belgarum curam testari. Inde et ex iis, quae in posterum gerentur, certior erit posthac futuri conjectura. Regem ipsum ad Castellum Thidrici reliqui et valentem et laetum his successibus. CardinalemGa naar voetnoot17 minus quam optandum est prospera utentem | |
valetudine; cui juvandae venam pedis secari sibi jusserat ne sic quidem omni malo liberatus. Deus maximo cancellario reliquum iter felix largiatur celeremque adventum in eas partes, quibus ipsius praesentia his praesertim temporibus et fluctuantibus circa pacem PirnensemGa naar voetnoot1 consiliis maxime est necessaria. SaxonemGa naar voetnoot2 auditis his Galliae molitionibus destiturum a pacis cogitatione idque ab ipso sub ea conditione promissum regi aula haec credi vult aliis dubitantibus. Det deus optima teque, Illustrissime Domine, cum omni familia florentem servet. Lutetiae, 6 Iunii novi Cal. anni MDCXXXV.
Literae ad maximum cancellarium et aliorum et meae ad ipsum, ububi erit, permittantur rogo. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 6/16 Iunij A.o 1635. |
|