Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2343. 1635 november 8. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Literas Sublimitatis Tuae 10 Septemb. vet. cal. accepisse me scripsi tum pridie cal. nov. tum ipsis iisdem cal. secundum nov. calend.Ga naar voetnoot6. Ut jussa implerem, optimum factu judicavi a cardinaliGa naar voetnoot7 incipere, quem Ruellae vidi 3 die Nov. ex eodem novo cal. Dixi de acceptis literis et quae iis | |
continebantur, ordine omnia de electore BrandeburgicoGa naar voetnoot1, de civitate Brunsvicensi, de BeauregardioGa naar voetnoot2, de AysemaGa naar voetnoot3, de statu rerum cum SaxoneGa naar voetnoot4, de Tuae Sublimitatis ad MecklenburgicumGa naar voetnoot5 literis. Addebam credere me jam pleraque intellecta per NortaeiGa naar voetnoot6 literas; eas ajebat nondum venisse. Suartzenburgico juveniGa naar voetnoot7 dicebat literas advenisse, quae Brandeburgicum dicerent pacem sub conditionibus fecisse: inter eas esse, ut et Galliae et Sueciae satisfieret. Dicebam ex literis ipsius, quarum exemplum sicut vellet me traditurum, apparere eum pacem fecisse nullis conditionibus. Quae a Tua Sublimitate suggesta fuerant plurima, ea referebam, non putasse eum morari pacem debere. Sed suo tempore posse commendari, et de iis agi cum Saxone electore. Omnibus intellectis cardinalis multa de religione foederum: exempla praecedentium culpam levare non tollere; nulla necessitate cogi quenquam, ut turpia faciat. Quae dicerem eo pertinere, ut discedatur ab iis, quae Compendii convenerantGa naar voetnoot8. Legationem mihi injunctam pessime injunctam, unde nihil nisi dedecus sperari posset, purgandi malam fidem primum contra Parisiensia pactaGa naar voetnoot9 nunc contra recentiora. Haec non uno tractu sed saltuatim dicenti respondi ad singula. Tolerasse Tuam Sublimitatem communis rei causa plura quam quisquam esset toleraturus: perstare solum desertum ab omnibus circum sociis, imo totidem prope hostibus circumdatum. Ne nunc quidem eam definiisse, quid faciendum esset in summis difficultatibus. Tam diu me promissam pecuniam exigentem profecisse nihil; potuisse sociorum nonnullos forte retineri, si ad Sueciae laborem accessisset regisGa naar voetnoot10 auctoritas. Toties postulatam a me legationem regiam in eas partes serius venire, quam publica utilitas ferebat. Tamen nihil Sublimitatem Tuam aluid quam ostendere, quam in malo statu res esset, ut de remedio, si quod inveniri posset, cogitaretur. Paratam Sublimitatem Tuam ad communicanda consilia sive per SanctichaumontiumGa naar voetnoot11, sive quocunque modo rex vellet. Fecisse semper Sublimitatem Tuam, quod viri et boni et generosi esset officium, habituram et nunc officiorum accuratam rationem. Ille de remedio nihil: obtendi haec, ut seorsim pax fieret. Fecisse similiter landgraviumGa naar voetnoot12. Ea occasione omnium protestantium nomen involvit in malae fidei crimen; inde satis esse, unde non tantum foedera ipsorum in posterum caveantur, sed et cognoscatur religionis pravitas. Dixi apud aequos hactenus malae fidei notam inustam fuisse concilio ConstantiensiGa naar voetnoot13 ejusque approbatoribus. In protestantium parte praeter vetera exempla | |
constantiae bonaeque fidei specimina non exiguum Sublimitatem Tuam praebere tot malis invictum addidi et ducem BernhardumGa naar voetnoot1, quod eum scirem plurimi fieri. Polonicam pacemGa naar voetnoot2 pro magno beneficio imputanti atque inde imminuenti pacis cum CaesareGa naar voetnoot3 necessitatem dixi primum incertam esse pacem, quamdiu probata non est; deinde ut rata sit, magno constituram Suetiae concessa Prussia, quae et regnum tegeret et pecunias rebus in Germania gerendis necessarias subministrasset hactenus. Ad hoc commotior requirebat prudentiam, id quod pro magno beneficio accipiendum esset tam ingrate interpretantis. Cum dicerem sequi me mihi mandata, in eos, qui mandassent, vertebat orationem. Viros sapientes fuisse LagardiumGa naar voetnoot4, magnum thesaurariumGa naar voetnoot5, atque alios, qui pacem istam fecissent. Id non negavi neque putare me factum quicquam inconsulta Tua Sublimitate. Nimirum viros sapientes cedere saepe amicorum consensui. Non mirum igitur, si etiam cum Suetiae damno mos gestus esset Galliae, Angliae, Batavis. Illo regerente Sublimitatem Tuam id dolere ob amissa sua commoda, respondi Prussiam propriam fuisse Sublimitatis Tuae praefecturam neque mirum optasse quam ipso allaborante Suetia provinciam acquisiisset, eam diu manere indicium sui pro patria laboris. Talis argumenti sermonibus mutatis aliquamdiu ad postremum velut ex aestu se recipiens dicebat suum nihil esse nisi audire. Nolle pronuntiare se, priusquam appareret, quid ageretur. Cum repetiissem post tam longam patientiam ne nunc quidem omissuram quicquam Sublimitatem Tuam, quod virum bonum ac fortem deceret: nihilque malle quam ut urgentibus malis medicina inveniretur, mihi vero dolere, quod non daretur mihi laetiora nuntiare, discessi. Exeunti obvius ut nuper fuit MasarinusGa naar voetnoot6, de pace credo acturus, ad quam invitari se dixerat cardinalis. De eo negotio colloquia Itali ajunt Genuam transferri, quo propior pontifexGa naar voetnoot7 res suo ex usu dirigat. Quinto die Nov. novi itidem calendarii apud S. Germani a rege auditus narravi omnia, quae literis Tuae Sublimitatis 23 et 30 Iulii, 23 Augusti, 10 Septemb. vet. cal. continenturGa naar voetnoot8. De Saxone, de LunemburgicoGa naar voetnoot9, de edicto milites avocante, de meis hic ad obtinendam, quae promissa fuerat, pecuniam irritis laboribus, de legatione toties postulata; ibi rex interfatus missum dixit Sanctichaumontium. Pergens ostendi sero venturum, cum jam nemo esset, qui retineri posset in foedere post Lunemburgicum et Mecklemburgicum, jam et electore Brandenburgico Saxonem secuto ipsaque civitate Brunsvicensi. Cum Prussia auferri omne id, unde militi stipendium inveniri solebat: itaque dilabi militem. Fecisse Sublimitatem | |
Tuam plus quam facturus fuisset in tot adversis quisquam alius; neque nunc quicquam constituisse certi, sed voluisse gravissimas difficultates ipsi ex vero proponi, si quod forte reperiret remedium. Ad haec ille nihil aliud quam accusare Germanos, quorum saluti non suis rebus consulens ipse tantos fecisset sumtus armaque sumsisset deserti foederis. De remedio nullum verbum. His ante meridiem actis rex brevi prandio refectus cardinalem Ruellis adiit. Ita enim nunc factitatum ab aliquo tempore, ut non cardinalis ad regem, sed rex ad cardinalem veniat. Credo, quod id vitae cardinalis tutius judicetur, qui apud se custoditus, alibi magis futurus sit obnoxius inimicorum insidiis. Die 14 Novemb. secundum idem nov. cal. vidi Britannicum legatumGa naar voetnoot1. Is principem PalatinumGa naar voetnoot2 dicebat in Angliam ire. De Franquendalia, essetne salva necne, - ipse PonicaGa naar voetnoot3 qui mihi amissam affirmaverat, negavit postea - dubius haerebat. De Polono regeGa naar voetnoot4 credebat quidem eum ImperatoriGa naar voetnoot5 non amicum, quod is ad fratremGa naar voetnoot6 regnum perferri praeoptasset, sed auctoritate episcoporum in illo regno potentium impediri, quominus sublevet protestantes. In Hollandiae partibus ad indutias spectare partem maximam et jam colloquia in id instituta. Cum opponerem foederis Gallicani vinculum, dicebat suspectas illis esse pontificiorum nuntiorumGa naar voetnoot7 de pace machinationes; praesertim quod omnia illa consilia clam se haberentur. In Gallia existimabat eam esse nobilitatis et plebis alienationem animorum ab hoc bello, ut nova onera imponi a periculo non sit abfuturum. Tum ex ipso tum ex Italis disco de Valentia capienda spem labascere, SabaudoGa naar voetnoot8, cujus cunctatio rem corrupisse creditur, contra CrequiacumGa naar voetnoot9 accusante, quod contra quam ipse suaserat huic se obsidio implicasset. Quo in loco res sint cis Rhenum ex binis ThuaniGa naar voetnoot10, quas mitto, literis intelligi poterit. Illud praeterea multis auctoribus disco, GalassiiGa naar voetnoot11 copiarum partem grassari apud Langres, oppidum Burgundiae Gallicae. Ponicam intellexerat Anglus praesentia accipere centum millia scutatorum: promitti quotannis ejus quadruplum, quae ipse in majus ut fama frueretur, extulerat. CastilionaeiGa naar voetnoot12 reditus ex Picardia exspectatur, re acta nulla ob impares hosti copias. RansoviiGa naar voetnoot13 copiae multum nudantur fuga militum. | |
Mitto simul quae ex Italia scribuntur et rumores, quibus hujus civitatis vulgus pascitur, et literas a Tiguro, quibus inclusa sunt quaedam a Constantinopoli venientia. Cum autem et quamprimum et quam certissima via putarem certiorem faciendam Sublimitatem Tuam de his, quae a rege et cardinali responsa essent, misi cum his literis et earum accessionibus filium meumGa naar voetnoot1, cujus conspectus, ut spero, eam memorem faciet rerum mearum, ne supra quam res meae ferunt erogatione premar. Dum heic sum et tanta decori causa impendia facienda habeo, nihil accepi praeter illud trimestre, quod jam ante adventum meum debebatur. Quod ipsum vix precando obtinui. Interim deberi coepere duo trimestria. Magna fuerunt itinerum impendia. In idem tempus incidit supellectilis pro dignitate comparatio. Ulterius erogationem facere non queo; et quam feci hactenus, non feci sine magno meo incommodo. Spem, quam dat interdum BulioniusGa naar voetnoot2, fallere jam toties, et nunc etiam minus est, quod speretur, cum voluerit Sublimitas Tua me ea nuntiare, quae metum illis injiciunt, ne seorsim armis se subtrahat Tua Sublimitas. Si qua praeterea in re usus esse aliquis filii mei poterit, erit id mihi longe gratissimum. Haec postquam scripseram die 7 legatum vidi VenetumGa naar voetnoot3: is mihi confirmavit quod eodem die per unum e suis mihi legatus Anglicus significaverat, introductis per clam emissum militem in Valentiam cum rebus aliis, tum funibus ad musquettarum usum necessariis abiecta ab obsedentibus spe capiendi oppidi, discessum inde: et ParmensemGa naar voetnoot4 in agrum Sabaudicum abduxisse quod ipsi restabat militis. Nisi cum vere novo redeat fortuna melior, non erunt extra periculum tam Parmensis quam MantuanusGa naar voetnoot5. Ex eodem Veneto didici RohanioGa naar voetnoot6 per CloseliumGa naar voetnoot7 ab HispanoGa naar voetnoot8 oblatum regia matreGa naar voetnoot9 pararia, principatum Vallis Telinae et Rhaetiae sibi nihil aliud postulante Hispano quam jus transeundi et ut religio utraque pari jure uteretur ipso Rohanio multum rogato, ut se ad romanensem transferret: addito perlatam et fratri ejus SubisioGa naar voetnoot10 pecuniam, ut ex Anglia in Gallia transmitteret et commotis ibi protestantibus statum Galliae turbaret. Rex et cardinalis omnibus praedicant se in armis perstituros, donec pax communis pariatur. Utinam qui sub illis res curant eandem magnitudinem animi et, qualem res exigunt, fidem ostenderent. Deus prosper adsit et imprimis Tuae, Excellentissime Domine, Sublimitati. Sub vesperam 8 Novemb. nov. cal. Anni 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|