Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2359. 1635 november 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, SadlerusGa naar voetnoot10 hic est et cum eo VisdemusGa naar voetnoot11, is qui Saxenhusii fuit. Sadlerus | |
literas a cardinali ValettaGa naar voetnoot1 ad patrem IosephumGa naar voetnoot2 et ButilleriumGa naar voetnoot3 secum tulit, quas tradit ipse. Vicissim datae sunt, quas ad SanctichaumontiumGa naar voetnoot4 ferat, quibus inclusas esse arbitror ad Tuam Sublimitatem scriptas. Sadlerus Maguntiaci castello, quod fuerat alimentorum, jam defecisse judicat, nec aliter censet Visdemus. Dixerat abiens hinc PonicaGa naar voetnoot5 Sadlero omnia, quae Alsatia rexGa naar voetnoot6 tenet, data fruenda duci BernhardoGa naar voetnoot7, dum bellum manebit; si pax fiat, regem effecturum, ut ratio habeatur tum auctarum ipsius rerum tum et spei de Franconia, semperque etiam pacis tempore exercitum decem millium sumptu regis ipsius sub ductu fore. De Franquendalia hostium facta jam constat. Scribit ThuanusGa naar voetnoot8 10 Novembris nov. cal. misisse hostem partem copiarum et machinas octo ad obsidendas Tabernas. Vim exercitus hostilis adhuc munimentis teneri apud Meziram, ita ut pugnae spes nulla sit; neque tamen otio abire tempus; per Vinariensis diligentiam ademtos hosti vicos aliquos, quibus se tenebat. A Nanciaci praesidiariis caesos hostium eos, qui ad S. Nicolai praedabundi excurrerant; sperari et audendi occasiones in eum militem, quem episcopus ViridunensisGa naar voetnoot9 ex Coloniensi agro et aliunde adduxit; ferme quatuor illi sunt millia Metim inter et Viridunum. Laudat, quod ad tuendum Campaniae limitem copias aliquas rex habeat sub comite SuessionensiGa naar voetnoot10. Hanoviam aliquid rerum necessariarum importatum dicit, unde, non addito. Addit ei, qui Maguntiaci est, militi excursus jam esse liberiores. Posterioribus literis adjungit die 11 novi cal. equitatum omnem ducentibus ipsis cardinali et duce ValettaGa naar voetnoot11 egressum, ut Croatos Vergavillae stativa habentes caederent; sed non dato ad eos aditu partem tantum sarcinarum in Suedi militis venisse potestatem, eam credi valere Cm scutatorum. Haec habebant illius literae, quibus nihil est exploratius, ne apud aulam quidem. De landgraviiGa naar voetnoot12 paratibus in bellum aut pacem sermones vacillant. Profectus ad eum per Batavos est comes HanoviusGa naar voetnoot13. Cum eo Hollandiam petiit Heufdius nosterGa naar voetnoot14 BrezaeoGa naar voetnoot15 et CharnassaeoGa naar voetnoot16 adjutor futurus ad disturbanda omnibus modis induciarum Batavicarum molimina, quarum in hac aula non levis est metus eoque magis, quod dixisse feratur princeps ArausionensisGa naar voetnoot17 effecturum se brevi, | |
ut Scenquianum castellum in Batavorum potestatem redeatGa naar voetnoot1, cujus boni opera, quae illic fiunt, peritis spem nullam praebent. Quas cum his mitto literas puto esse ab Haga nostroGa naar voetnoot2. Nescio, an illis literis recentius sit quod mihi affirmat legatus VenetusGa naar voetnoot3: Revanum urbem a TurcaGa naar voetnoot4 captam: credique majoris mali metu adactum PersamGa naar voetnoot5 quovis modo se eo bello explicaturum. Inde in christianorum partem aliquam incubitura arma sultani, quantum fama judicat, bellacis et apud militem cari. Id si erit, aut Suediae Galliaeque patescet aliqua rei gerendae occasio, aut ImperatorGa naar voetnoot6 et HispanusGa naar voetnoot7 ad aequiora quam nunc pacta descendent. Pacis avidum esse Imperatorem Vienna scribitur. Addunt literae de PolonoGa naar voetnoot8 dubia ibi esse judicia. Scripsisse SaxonemGa naar voetnoot9 rationem agendi, quam Tua Sublimitas institit, plenam esse insidiarum: nihil omittere SabaudumGa naar voetnoot10, quo ei aulae se purget, societatemque suam cum Gallis necessitate sibi extortam persuadeat. Valli Telinae minus jam timetur obsepto per nives Bormii transitu, pestilentia ad haec per Tirolim saeviente. Angli non modo in Hispanum nihil agunt, sed et veteres cum Batavis controversias asperant. Est jam sub praelo Londini de mari clauso sive de dominio maris Iohannis Seldeni liberGa naar voetnoot11. In duabus a se captis insulis Margaritae et Honorati tum praesidium militare tum opera auget Hispanus; crediturque praeterea sperare equitem a se in provinciam Narbonensem posse transponi. Cardinalem LugdunensemGa naar voetnoot12 taedet morae ad aulam Romanam, et, quantum intelligo, in negotio dissuendi matrimoniiGa naar voetnoot13 nihil ibi proficitur. PaviusGa naar voetnoot14 in aulam hanc accitus rogatusque, numquid haberet de induciis, quae apud Batavos cuderentur, scire se negavit nihil, ut arbitror, mentiens. Eadem | |
haec aula abeuntem Heufdium oneravit promissis de pecunia, sed ita, ut nihil ipsi scriptum atque signatum daret. Spargit et rumorem de Suedorum magnis per Bohemiam successibus: utendumque ipsis dari eum militem, quem de Polonicis copiis DavausiusGa naar voetnoot1 conduxerat. Habeantne haec aliquid in se veri, an temporis causa fingantur, unde discemus? BulioniusGa naar voetnoot2 aegrotat; illud satis mirari non possum, quod ex Ponica se habere dicebat Sadlerus - mihi enim nihil tale dixerat Ponica - sperare se Benfeldium in ducis Bernhardi potestatem venturum volentibus aut nolentibus Suedis, sed haec latius explicabit Sadlerus ipse, qui cis dies quatuor iter ad Tuam Sublimitatem arripit. Deus, Excellentissime Domine, vitam, valetudinem ac res Sublimitatis Tuae prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Nov. 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi, die 14/24 Dec. 1635. |
|