Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2333. 1635 november 1. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Postquam heri scripsiGa naar voetnoot5 occasionem nactus euntis ad Hollandos amici. | |
Video ex chartis ad me transmissis nihil illis in partibus firmi praeter gentem Suedicam. Neque minus difficile mihi fuit heic conspicere legationem ad Sublimitatem Tuam et alios ibi principes non ob aliud differri, quam ne pars invidiae ob tardatam Germaniae pacem in hanc aulam rejiceretur, quae per Italiam Germaniamque credi vult suas se injurias contra LotharingumGa naar voetnoot1 exsequi; interim hi se non episcopis tantum et BavaroGa naar voetnoot2, sed et ImperatoriGa naar voetnoot3 jactant ut desiderantes pacis et romanae ecclesiae, si quisquam, studentes. De pecuniae spe, quam nobis faciunt, puto commenta esse hominum nostrae patientiae illudentium. Nam quod de novis tributis aut vectigalibus loquuntur, temporibus non convenit commota multis locis plebe neque magis amante res praesentes nobilitate. Quo magis confido Sublimitatem Tuam alibi reperturam, unde consulat non tam meis rebus quam dignitati rei Suedicae, quae nisi caro sustineri his in locis nequit. Foppium AysemamGa naar voetnoot4 rerum Germanicarum scientem novi; a Suedis nonnullis haud optime se habitum queri solebat, jure an injuria, non dixerim. Si ad pacem res eunt, petet sibi gloriolae et gratiae partem. Nostri Batavi dejecti a spe tanta, quam tanti exercitus dederant, malis terra marique rebus, exhausto aerario, aegre sustentata fide, vereor, ne ad pacem etiam nimium praecipites sint. De SanctichaumontioGa naar voetnoot5 quid heic existimetur, perscripsi plane; quod ille aliis, de quibus cogitatum fuerat, praelatus est indicium manifestum fuit aulae magis romanae quam protestantium gratiam ab iis, qui rerum potiuntur, spectari. Haec sunt, quae ad epistolas adeo recentes addenda nunc habebam additurus plura, ubi regem ac cardinalem videro. Constantiam Sublimitatis Tuae neque admirari neque, ubi res fert, praedicare desino. Deus eventa fortunet Tuaeque Sublimitati, Excellentissime Domine, det magnis laboribus egregium finem imponere. Lutetiae, Cal. Novemb. anno 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|