Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2309. 1635 oktober 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Literas, quas scribere mihi dignata est Sublimitas Tua die 23 Augusti veteris cal.Ga naar voetnoot2 ad me perlatas dies jam sunt quinque, perlegi cum eo sensu malorum quae continent, qualis esse debet in eo, qui res Sueciae suas quoque esse judicet. Sed cum ea ipsa scitu sint necessaria, gratias habeo quantas possum maximas, quod me non eorum passa sit esse ignarum Sublimitas Tua. Utinam hinc saltem meliora nuntiare possim. Sed sive hominum negligentia sive vi quadam majore etiam his in partibus res eorum, quibus foederati sumus, non ex votoGa naar voetnoot3 succedunt. Post primam cum GallasioGa naar voetnoot4 pugnam, cujus felicitas mirum in modum hic fuerat praedicata, vi tota in ValettamGa naar voetnoot5 incumbens Gallasius ita se ultus est, ut et ablatas sibi machinas receperit et eas, quas Galli habebant, abduxerit cum impedimentis; fuga autem Gallorum talis fuerit, ut non ante constitum sit, quam perventum Metim fuerat, quo se receperunt Valetta animo, dux BernhardusGa naar voetnoot6 et FeuqueriusGa naar voetnoot7 corpore insuper aegri. Nunc creditur ultra Saram esse Gallasius. RexGa naar voetnoot8 Sancti Michaëlis oppido ac monasterio ita sibi dedito, ut quindecim homines poenae permitterentur, incertum metum passus est quadringentis millibus florenorum redimi; caeteri permutabuntur captivis, quos hostis plurimos et insignis notae habet. Nobilitas, quae apud regem est, sumptibus gravari incipit, et si, quod dicitur, huc venit rex, retineri nequibit, ita ut spes sit exigua ducem CarolumGa naar voetnoot9 aut castris exuendiGa naar voetnoot10 ad Rambervillerium bene munitis aut intercludendi a commeatibus, quos Hispanica Burgundia ipsi submittit. Crabati CaesarianiGa naar voetnoot11 Metim usque procurrunt et partem de reliquiis Valettani exercitus his diebus sedibus suis excusserunt. Valentiae obsidium nescio quid adhuc moratur, pontem tamen Padi a Gallis ruptum ajunt, per quem ex agro Mediolanensi Valentiae submitti auxilia solebant. RohanioGa naar voetnoot12 tria millia Gallorum venere ad tuendam Vallem Telinam, cui haud dubie imminet hostis, pernecessaria. De Argentoratensium in posterum constantia dubitari video. Multum hoc tempore pendent animi ex vicinis eventibus. Haec cum scripsissem, nactus sum aditum quaesitum per dies quinque ad cardinalemGa naar voetnoot13, qui nunc regia vice fungitur. Cum exposuissem omnia illa adversa, | |
quibus plenae sunt Sublimitatis Tuae ad me literae, jussit acciri et patrem IosephumGa naar voetnoot1, qui cum ipso Ruellae erat. Ibi narravi tenorem actorum Luneburgensium. Ostendebat metuere se cardinalis, ne tanta difficultatum commemoratio via esset ad pacem peculiarem, cum honesta ac tuta esse nulla posset nisi communis, quam et ipse optaret. Cum dicerem, ut ad communem pacem perveniretur, multis rebus actionibusque esse opus, nec tacerem neminem esse in Suedia, qui res Germanicas curaret, quantum Tua Sublimitas, quae pro animi sui magnitudine nihil mallet quam tot laboribus egregium finem imponere, ac illi ex pace PolonicaGa naar voetnoot2 dicerent magnas nascituras occasiones rerum agendarum, ostendi, quantum nobis illa pace, si Prussia concederetur, abiret nulla sociorum liberalitate pensandum. Multum productis satis amice sermonibus huc res rediit, quod de legatione diu postulaveram impletum misso amplissimis cum mandatis SanctichaumontioGa naar voetnoot3. De pecunia BulioniumGa naar voetnoot4 ut convenirem, in ea re moram non foreGa naar voetnoot5. Conveni Bulionium, erat enim Ruellae. Postquam illi summam rerum explicavi, dixit, ut solet, de ducentis millibus se HeufdioGa naar voetnoot6 esse debitorem additurum et trecenta, si Heufdius aut novum vectigal reperire aut cum talium opificibus convenire posset. Dixi multum in mora verti non ignarus post omnia commota, unde nummus oriri potest, talia difficilia esse repertu, tum vero, si reperiantur, in ipsis tentamentis ad rem ea conferendi plurimum esse periculi, seditionum igne adhuc sub cineribus latente. Multa praedicabat Bulionius de ingenti pecuniae vi, quae a rege in Rhaetia, Italia, ad Rhenum, in Lotharingia, Picardia, Belgicis regionibus erogaretur, non falsa, nisi quod pecuniae pars major inter harpyarum partim inermium partim armatarum manus perit. Multa et cardinalis ac Iosephus dixerant de legionibus atque aliis, quibus rex - haud dubie inde discessurus - restiturus esset Valettae, aucturus autem IncolismensisGa naar voetnoot7 et LafortiiGa naar voetnoot8 exercitum: sed memorabant haec homini minime credulo neque ignoranti, quantum esset in temporibus momentum. Ut fidem, quam debeam, praestem regno Suediae ac Tuae, cui omnem dignitatem meam debeo, Sublimitati, huc res omnis redit res in his partibus valde esse miseras, pecuniae incertum, et, ut proveniat tardum negotium: pacis praemia penes praeripientem fore. Vix abieram a cardinali, cum ad eum MasarinusGa naar voetnoot9 venit, pontificis nuntius, multum a meis diversa allaturus. Si Pignerolum retinere liceat, maneat, ut est, incertum cum Lotharinga matrimoniumGa naar voetnoot10, de ipsa Lotharingia decedendi color aliquis reperiatur, haud plane turpis; nihil cum ImperatoreGa naar voetnoot11 pacem morabitur aut potius amicitiae restitutionem, quia bellum nondum est. Illud tanquam vix relatu dignum pene omiseram, indicium tamen aliquod, unde intelligamus inter | |
tot adversa paulo nos magis quam antehac curari, deductum me a cardinali aliquantum extra cubiculum, et quidem ita, ut me dextrum poneret. Et Iosephus et Bulionius meminerant non spernendae pecuniae, centenum scilicet millium dalerorum, quae rex Hamburgum, puto per trajectitias syngraphas, transmisisset ad legendum militem, sed cum accurate in id inquirerem, videtur mihi ista pecunia alio quam in manus Sublimitatis Tuae destinata. Si tamen ad eas pervenerit, erit quod gaudeam. Rogo mei et eorum, quae mihi ad dignitatem sustinendam sunt necessaria, Tua Sublimitas meminerit, cui bellum felix, fidos socios, pacem communem, ad haec omnia, Excellentissime Domine, Deum fautorem precor. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Octobris 1635.
Franquendaliam in hostium esse potestate jam nobis nuntiaturGa naar voetnoot1. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|