Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2308. 1635 oktober 12. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot7.Illustrissime Domine, Pergis, ut soles, de me mereri optime, cum ita me liberaliterGa naar voetnoot8 de iis, quae vestris in locis aut geruntur aut nunciantur, edoces binis literis, quarum scriptas 15 Sep. nov. Calend. ante hos dies V accepi, alteras 24 datas, heri. Videmur uterque tu Batavis, ego Gallis Cassandrae esse, id est vera ac necessaria dicere, sed surdis aut surdastris. Ex quo abscessit hinc masimus cancellariusGa naar voetnoot9, non cesso instare ut promissa pecunia tandem tradatur et ut mittatur legatus. Pecunia etiamnunc haeret inter eam tractantium manus. Legatus post tanti temporis et tanta ferentis momenta iacturam missus est quem vidistis ChaumontiusGa naar voetnoot10, homo creditus alieno valde a protestantibus animo. Apud vos, ut video, pecunia non magis procedit; et quae negotia legati egebant, mandata sunt D. AysemaeGa naar voetnoot11, intelligenti sane rerum Germanicarum, sed non | |
immemori beneficiorum acceptorum a CaesareGa naar voetnoot1. Quid agamus? Velimus quod possumusGa naar voetnoot2. De induciis cum PolonoGa naar voetnoot3 ut de re non plane confecta scribit magnus cancellarius. Videtur in Livonico negotio aliquid esse nodi. Nobilitatem Polonicam, quae non tam gloriolis quam agri fructibus pascitur, pacem bello praelaturam arbitror, praesertim cum hostem habeant Tartarum et illos ad Euxinum Cosaceos; tum vero et Turcarum imperatorGa naar voetnoot4 ita sit bellicae laudis avidus, ut nullis videatur retineri posse federum repagulis. Piscatoribus Batavis tantum esse animi, ut mare tam infeliciter expertum tentare iterum audeant gaudeo speroque, si id bene succedat, quieturas seditiones in plebe, ut mobili, ita non nimium pertinaci. Pervenerunt ad me tuae, et illae IIIo et IIo Septembris ad me datae, neque ex prioribus ullas desiderari arbitror. Germaniae civitates ac principes nonnullos, praeter adversam partium nostrarum fortunam nihil magis ad pacis periculosa consilia impulit, quam metus a Gallica societate, innata genti in gentem diffidentiaGa naar voetnoot5, cuius causas utinam Galli prudentius amolirentur. Tum utinam in posterum spes melior affulgeat. Nam et Argentoratum nutat ex fortuna Gallis non satis prospera. GallassiusGa naar voetnoot6 enim cladem parte sui acceptam tota vi exercitus sui ita ultus est, ut plane in fugam hostem dederit, machinas suas receperit, ceperit alias et inpedimenta: nec quieverit cardinalis ValettaGa naar voetnoot7, priusquam Metis urbis moenia inter se et hostemGa naar voetnoot8 interiecisset, ubi nunc et dux BernhardusGa naar voetnoot9 et FeuqueriusGa naar voetnoot10 cubant, animi aegritudinem secuto corporis morbo. Circumsita Crabati impune populantur. RexGa naar voetnoot11 capto Sancti Michaëlis oppido, parum digno tanto oppugnatore, cum in deditionis legibusGa naar voetnoot12 vitam exceptis XV suo arbitratu legendis, concessisset aliis, ab illis quidem mortem redimi CCCCm florenorum passus est; hos vero commutare instituit cum captivis, quos hostis habet plurimos et insignes. At nobilitas ex feudali lege undique ad regem evocata vix ultra tolerat impendia, semper gravia suo aere militantibus, hoc autem tempore atque illis locis gravissima. Et creditur rex ipse huc rediturire, quod si fiat, multo magis diffluet equitatus ille neque multum erit spei abscindendi commeatus duci CaroloGa naar voetnoot13, quae sola illum e Lotharingia ejiciendi supererat ratio, quando castra ad Rembervilleriam quae habet, firmiora sunt quam ut vi expugnentur. | |
De Valentiae obsidio nihil certi habemus. Pons ibi Padi a Gallis ruptus dicitur. ParmensisGa naar voetnoot1 quae gessit hactenus, exigua sunt et magis ad privatas controversias quam ad causam publicam spectantia. Literas, quarum partem mittis, ab ImperatoreGa naar voetnoot2 credo scriptas. Nam et ante menses aliquot paris argumenti scripserat ad plerosque Italiae principes et nunc ad eos legatum misit Franciscum MelonemGa naar voetnoot3; pontificemGa naar voetnoot4 quoque rogavit ut Parmensi, vasallo Ecclesiae, auctor esset Italiam quietam patiendi: quod pontificem, ut obnoxia est aula illa HispaniGa naar voetnoot5 iussibus, belli praeterea finitimi metuens, credo aut facturum aut fecisse. Ad RohaniumGa naar voetnoot6 III venerunt Gallorum millia ad tutelam Vallis Telinae, haud dubie denuo periclitantis. SaxoGa naar voetnoot7 an hostilia coeptaturus sit in Suedos multum refert, et, ubi apparuerit, heic sciri quamprimum erit utile. A D. GrubbioGa naar voetnoot8 quas habui postremas, eae datae erant XXV Aug. vet. cal. A Neapoli paria heic habemus iis, quae ad vos sunt perscripta: et cum ceterae artes minus succedant, mutuam a privatis pecuniam quaeri, oppositis pignori futuri temporis e regno proventibus. In Sicilia major spes conficiendae pecuniae Hispano esse dicitur. Spem mihi faciunt nota autumni in nostro coelo mala hyemsque imminens non mansurum in Clivica ripa Hispani exercitum; ita Scenquianum castellumGa naar voetnoot9, si non ante, certe cum hirundinibus ad Batavos rediturum. Atque interim principem ArausionensemGa naar voetnoot10, domum ubi venerit, consilia ad diffensionum scopulos, ut fieri solet, adhaerescentia expediturum consulturumque et maris et terrae rebus. Deum rogo, ea ut prosperet, teque, Illustrissime Domine, cum nobilissimo filioGa naar voetnoot11 omnique familia diu tutetur. Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Lutetiae, 2/12 Octobris MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 10/20 Octobr. |
|