Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2306. 1635 oktober 9. Aan F. SprecherGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Gratias tibi ago ingentes, quod me ea, quae in Rhaeticis partibus vicinisque geruntur, ita benigne edocueris. Copiae regisGa naar voetnoot2 sub ValettaGa naar voetnoot3, quae trans Rhenum ierant, cum intellexissent landgraviumGa naar voetnoot4 a Maeno retrorsum Erfordiae periclitantis causa aut ad sua tuenda cessisse et ipsae se ad cisrhenana retulere, secutoque cum exercitu GallasioGa naar voetnoot5, post felicem pugnam apud Wautrefangium, ubi tredecim cepere machinas, urgente vi majore bis iterum pugnato se ad Metim vicinaque loca retulerunt. Rex interim multa cum nobilitate novisque dilectibus capto Sancti Michaëlis monasterio, quod hostes immunierant, pergit duci CaroloGa naar voetnoot6, qui ad Rembirvilleriam castra habet, auferre commeatus. Batavi damnum, quod fecerunt amisso Scenquii castelloGa naar voetnoot7, maria piscatorum plurimis interceptis a praedone Dunquercano pensant felicioribus per Brasiliam successibus, ubi non barbarorum tantum, sed et multorum e Lusitanis accursibus aucti omnem pene tenent oram maritimam, praeter oppidum Salvatoris, incipiuntque reponere officinas sacchararias. Interea et Galli et Batavi consilia sociant, quo res in annum proximum majore cum concordia ac spe meliore gerantur. Magnus cancellariusGa naar voetnoot8 omnia movet, ut causam communem tueatur, sed queritur mire se ab omnibus deseriGa naar voetnoot9. Ego id unum hic ago, ut velit Gallia non tantum proxima sibi curare, sed et res amicorum sustentare qua consilio, qua ope. Ipse Gallasius iam in Lutzenburgico agro esse dicitur adesis ceteris novos ibi pastus quaerens. Nos ex vestris partibus, quid de Valentia sit futurum, quieturane sit Vallis Telina, insulae Margaritae et Honorati ab Hispano revelli an possint, expectabimus. Legati VenetiGa naar voetnoot10 comitati plurimum debeo, per quem literas tuas tuto ac celeriter accipio. Ego tibi sicut omnia opto prosperrima, ita siquid gratum unquam facere possim, neutiquam deero. Tuae Nobilitatis addictissimus
| |
Lutetiae, IX Octobris nov. cal. [MDCXXXV.] |
|