Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2260. 1635 augustus 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Et magna, quae inter nos sunt intervalla, non patiuntur recentes commeare literas; et tot periculis infesta sunt itinera, mari et a ventis et praedonibus, terra per Belgicam Germaniamque incerta inter bellantes possessione, ut rerum prope omnium dubii eoque solliciti vivamus. Ego, postquam Hamburgum abiit Sublimitas Tua, neque ab ipsa neque a quoquam e comitatu literas habui; scripsi vero non tantum septenis diebus, sed et crebrius, ubi se extra dies solitos aliqua dabat occasio, ut nunc proxime per Fritzium Benfeldi dispensatoremGa naar voetnoot7. Illud maxime doleo, quod adeo rerum ignarus frontem vix habeam ad eos accedendi, quibus commendare debeo ea, quae mihi injuncta sunt negotia. Nihil enim aliud quam interpellatorem agere res odiosa est: et tamen non desino obtundere. Sed BulioniusGa naar voetnoot8, ad quem res maxime pertinet, quoties ad eum mitto, in dies aliquot me rejicit, interim rus se recipit satis longe ab urbe, quod et nunc fecit. Si vera sunt, quae Meti nuntiantur, spes erit, ut posthac non certiora tantum, sed et laetiora audiamus. Ajunt enim FeuqueriumGa naar voetnoot9 Rudelshemi potitum una cum duce BernhardoGa naar voetnoot10 ire in occursum landgraviiGa naar voetnoot11, qui per Wetteraviam ad Hanoviam venerit XVI, ut alii volunt XX, ducens millia, in quibus sunt et cohortes a LuneburgicoGa naar voetnoot12 commodatae, qui cum caetero copiarum Wolfenbutelum premat. Addunt Saxenhusii duas a duce Bernhardo collocatas cohortes, quae regimenta vocant, alam unam; atque inde spem nobis faciunt Francofurti civi- | |
tatem non staturam pactis cum CaesareGa naar voetnoot1; nam quod de ponte abrupto factisque hostilibus ipsos inter et Saxenhusium perscripserant nuper, id nunc, rectiusne edocti an quod ita ex usu temporum arbitrentur, nolunt credi. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot2 inter Maguntiacum et Oppenhemum habere castra dicitur. Ut facile emissae semel spes procurrunt longius, jam GalassiusGa naar voetnoot3 Rhenum transire fertur, jam sequi eum dux LotharingiusGa naar voetnoot4: agri prope omnis potiri nostros, alimentorum ex Wetteravia satis, quae ne supra verum aucta sint, metuo. Argentoratenses misisse quidem ad regem dicuntur HungariaeGa naar voetnoot5, sed conditionibus multum a pace SaxonicaGa naar voetnoot6 dissentientibus eoque nec sperandis. XII Helvetiorum, quae rexGa naar voetnoot7 perscripserat, millia jam apud Bresciam convenisse dicuntur. Laborari tum ab Helvetiis tum ab aliis in hoc videtur, ut liber Burgundiae comitatus eximatur bello. Quidam, qui apud principem est ArausionensemGa naar voetnoot8 ad fratrem regiae huic domui inservientem literas scripsit de iis, quae in Belgico solo acta sunt, quibus rex intellectis interrogatoque de iis rebus minore ButillerioGa naar voetnoot9, cum is longe respondisset alia, excanduisse fertur sentiens multa se caelari. CastilionaeusGa naar voetnoot10 haud dubie annitente BressaeoGa naar voetnoot11 revocatus est et ne in suam injuriam factum interpretetur Arausionensis, major ei quam ante in regis copias ibi agentes potestas data est. Princeps CondaeusGa naar voetnoot12 multa, quae aguntur, apertius quam antehac improbat, ex quo frater regiusGa naar voetnoot13 in matrimonii sui diremtionem subscripsit, eamque ob causam Montispellerii episcopusGa naar voetnoot14, vir facundus admodum, Romam mittitur adjutor cardinali archiepiscopo LugdunensiGa naar voetnoot15. Virulentus non ita dudum in cardinalem Riceliacum liber veritatis defensae nomine in Brabantia prodiitGa naar voetnoot16, ubi inter alia dicitur ille Romae se jactare, quod exiguis auxiliis haereticos in conatus viribus majores impellit, deinde pecuniae egenos locis munitissimis exuat. Est et alius liberGa naar voetnoot17 non minus legi vetitus a mercatorum hujus urbis sex collegiis scriptus, in quo post graves questus orant regem, ut tollat id, quod de regio sigillo appenso mercibus exigitur, item solidum in libram pretii mercis cujusque et nova vectigalia invectorum in regnum et | |
evectorum minuat. Maximam vero labem commerciorum praesagiunt, si maneat novum onus omne genus mercibus, quoties intra ipsum regnum huc illuc transportantur, indictum; qua de causa jam sexcentas familias ex Normannia in Angliam migrasse narrant, magnum ministerii partem ab opificibus dimissam planeque in eo rem esse, ut in alienas terras migrent commercia; civitatis quoque Parisiensis propriae libertates non tacentur: quae omnia spargi in plebem periculosum judicarunt, qui rebus praesunt. Ex Hispania habemus sortem septem millionum in pensiones menstruas centies mille ducatorum distribuendam a Genuensibus sumtam mercatoribus, quibus solutio facienda sit particulatim e reditibus regni Neopolitani, Siciliae, Sardiniae. A Castellae subditis supra annuos sex milliones poscere regem novem milliones in hunc annum, tantundem in proxime sequentem et in tertium: assentisse legatos non quidem in tantum temporis, sed et in praesentem et, quamdiu ea duraret, necessitatem, hac lege, ut, ubi ea causa desiisset, redeatur ad veterem modum, qualia plerumque addi, sed vix unquam servari solent. Paratam pecuniam pro viginti millibus militum, qui sunt apud Barcinonem, praeterea in menstruum stipendium Croatorum quingenta millia ducatorum; distribuendi curam mandatam Antonio MeloniGa naar voetnoot1, qui pro rege HispaniaeGa naar voetnoot2 ambit Italiae principes. Ex illis, qui apud Barcinonem sunt II millia in Italiam transvehi parte earum navium, quibus imperat marchio de Villa FrancaGa naar voetnoot3. OlivariumGa naar voetnoot4 res agenti AnglicasGa naar voetnoot5 multa polliceri pro Palatina domo, dum res Hispanicas sectentur Angli. Legatus ejus gentis jam heic estGa naar voetnoot6, sed rege nondum salutato latet. Venit oneratus querelis. Regis Hispaniae iter in Italiam nunc in ver proximum differtur, differendum ut arbitror etiam diutius. Rex Galliae adhuc est apud Monticellas - Monceaux vocant -, ubi, dum currum ipse vespere diei dominicae proxime elapsae moderatur, fulmine afflatus est tacto in vultu graviter carrucario, qui in parte postica sedebat otiosus munus ipsius rege occupante. Hoc quia et ad laevam et regi innoxium cecidit, ut mos est omnia regnantibus in bonum omen vertere, fulgorem rerum gerendarum portendere creditur, utinam et ipsius regis et communi Foederatorum bono. Deum precor, Excellentissime Domine, Tuae ut Sublimitati det successus egregios ac mihi non esse inutili. 21/31 Aug. 1635.
Cum apud Sublimitatem Tuam sit Spiringius nosterGa naar voetnoot7, confido eum mei memorem fore, tum de impendiis itineris, quae transmisi, tum ut in posterum constituatur, ubi recipere debeam trimestria, ne saepe ei molestus sim. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|