Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2258. 1635 augustus 31. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot11.Illustrissime Domine, Quod neque ante elapsis diebus septem neque his, qui nunc finiuntur, quicquam abs te acceperim, haud adeo miror, cum considero, quam mari quam terra intuta sint omnia; puto enim res illis in locis eo ferme in statu esse, ut nihil magnopere novi possit nuntiari d. GrubbioGa naar voetnoot12. | |
De magno cancellarioGa naar voetnoot1 sollicitum me habet, quod nihil de eo pridem intellexerim. Puto nos ipsis actibus expergefaciet. Iam enim landgraviumGa naar voetnoot2 intelligo magno cum exercitu - alii sedecim, alii viginti ei tribuunt millia - per Weteraviam ad Moeni venire partes eique in occursum ire ducem BernhardumGa naar voetnoot3 et FeuqueriumGa naar voetnoot4 capto Rudelshemo; nimirum ut et Hanoviae et Saxenhusio laborantibus consulant videantque, an Francofurtenses ad paenitentiam induci possint nondum impletae pactionis. Saxenhusium praemissas audio a duce Bernhardo duas cohortes, quae regimenta vocant, equitum alam unam. Inter Magontiacum et Oppenhemium est cardinalis ValettaGa naar voetnoot5 cum suis copiis, Wormatiae GallassiusGa naar voetnoot6, nisi iam, quod quidam augurabantur. Rhenum transiit. Dux LotharingusGa naar voetnoot7 an eodem iturus sit ad famam adventantis in se Gallicae nobilitatis, dubitatur. Legatus AngliaeGa naar voetnoot8 est hic, sed inconspicuus regeGa naar voetnoot9 nondum salutato. Sunt alii missi Viennam et in HispaniamGa naar voetnoot10, ut expostulent ob exclusam a pace domum Palatinam. Spem nobis Angli faciunt hoc sibi negotium cordi fore. Quod utinam rebus potius quam verbis contemti toties ostendant. Rex adhuc apud Monticellos est, diei hinc itinere, laetus novo argumento Dei pro se curae, cum fulmen his diebus curru ejus tacto et qui circum erant vulneratis ipsum ne attigerit quidem. Duodecim millia Helvetiorum, quae rex conscribi iusserat, iam in Brescia sunt, partim Vallis Telinae, partim Germaniae res firmatura. Haec erant, quae nunc habebam. Deus te, illustrissime domine, cum tuis sospitem ac florentem servet. Tuae Illustrissimae Dominationi observantissimus
| |
Lutetiae, XXI/XXXI Augusti MDCXXXV. |
|