Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2248. 1635 augustus 23. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Quod nihil abs te hoc tempore acceperim, itinerum pericula et difficillima literas curandi ratio mirari me vetant. Rogo tamen, ne quae scribendi occasiones | |
sinantur praeterlabi, ipse mea ex parte, quicquid hinc in tanta rerum caligine disci potest, non caelaturus. Faciunt autem me nunc breviorem tum rarae ab omnibus partibus et hae ipsae saepe non satis fidae literae, tum quod FritsiusGa naar voetnoot1, per quem has mitto literas, tanto omnia melius docere poterit, quanto et a locis venit propioribus et liberalior esse solet oris quam scripti enuntiatio. Inter multa tristia - nam Francofurti iacturaGa naar voetnoot2 quanti sit, facile intelligis - solatium habemus ejecto e Magontiaci urbe GalassioGa naar voetnoot3 et aegre se apud Wormatiam tuente. Tantus est terror a ValettaeGa naar voetnoot4 et VinariensisGa naar voetnoot5 exercitu. Alterum vero regisGa naar voetnoot6 exercitum non parum vexatum a Lotharingiae duceGa naar voetnoot7, ut cui et equestre praelium prospere cessit et captum est Remirvillerium, auget rex multis e locis excita nobilitate, cui ut addat animos ipse ad eum finem, et forte Nanciacum usque proficiscitur relicta Riceliaco cardinali urbis cura. Legatus AnglicusGa naar voetnoot8, brevi hic futurus, satis dura habebit negotiorum initia, demersa nunc recens Anglica navi, quae ab Ethruria gemmis aliisque mercibus dives adventabat, vi regiarum Galliae navium pertentare illam renitentem volentium. Ita utrinque injuriae asperant animos, quos inter se concordes esse si quae unquam tempora haec certe exigunt. De Saxoniae Inferioris, Silesiae, Prussiae aliisque rebus magna heic cognoscendi sitis est. Deus, Illustrissime Domine, te tuosque servet. Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
| |
Lutetiae, 13/23 augusti Ao. 1633 (sic).
Ex quo haec scripseram, intelligo legatum Angliae jam Caleti esse, regem in itinere ad Campaniam, ne longius eat. Impedituri videntur ducis Lotharingi processus satis magni capto Pontemonsano, Spinali locisque aliis. Commeatus in illis locis difficillimi sunt, sed omne (?) id partium utrique est malum. Classis Hispani-Neapolitana nihil dum efficit, pars eius iterum ludibrium ventis deluit. In schedula solutaGa naar voetnoot9. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Ao. 1635 R. 20 Septemb. |
|