Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2413. 1635 december 27. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Septem sunt dies, cum binas misi literasGa naar voetnoot2, in quibus de Gustaviburgo irrupto a nostris dirutoque, de MocheliiGa naar voetnoot3 abitu ab Argentorato et alia, quae, quia recte pervenisse spero, non repeto. De pecunia nobis debita nihil certi quod dicam habeo. Et redemtor ille praediorum fiscaliumGa naar voetnoot4 et Heufdii cognatusGa naar voetnoot5 ad me ventitant: queruntur a BulionioGa naar voetnoot6 novis injunctionibus everti, quae semel convenerant. Tum vero idem redemptor testato denuntiat Heufdio, ut sibi, quod praerogatum est, reddat, quando pactis non stetur. Faciam, ne quid in diligentia mea requiratur. Illud interim video, cum verbis tantum Bulionius Heufdio significaverit, quid facturus sit, nihil autem dederit aut a se aut a regeGa naar voetnoot7 subscriptum, fluctuare negotium, ut nobis et spes ostentari possit et res ipsa auferri, prout tempora tulerint. Galerae octodecim cum aliis navigiis aliquot ab HispanoGa naar voetnoot8 apparent in mari magnumque metum faciunt provinciae Narbonensi. Rex vere proximo bellum se multo acrius gesturum dicit et praecipue in Italia viginti suorum millibus praeter sociales ibi copias. Non eo minus ad colloquium de pace res procedit. Cardinalis BagniusGa naar voetnoot9, qui nuntius pontificisGa naar voetnoot10 hic fuit, vir prudens, cardinalem GuenettiumGa naar voetnoot11, quem huic negotio pontifex imposuit, parem oneri judicat. ImperatorGa naar voetnoot12 legatos palam ponti- | |
fici nuntiavit suos: Wirtzburgensem episcopumGa naar voetnoot1, Fuggerum baronem, aulici consilii praesidemGa naar voetnoot2, et baronem CurtiumGa naar voetnoot3. Rex Galliae, nolens videri pacis desiderio Hispanum praecurrere, prior tamen, sed in aurem pontifici, suorum significavit nomina BrezaeumGa naar voetnoot4, FeuqueriumGa naar voetnoot5, DavausiumGa naar voetnoot6. Sed Batavi his diebus regi indicarunt suae reipublicae mores statumque rerum non pati, ut alibi de pace agatur quam apud se, ut quoties opus sit relatio ad nationes civitatesque, fieri possit, neque id refugere Hispanum. Non displicet Gallis vitari morbos furentes illis in urbibus, quas CaesarGa naar voetnoot7 nominaverat. Sed ut pontificis legatus veniat in ea loca, ubi non parentium ipsi summum est imperium, sperari non debet. Reperiendum ergo temperamentum videtur, ut locus sumatur non remotus a Batavis, sed romano-catholicus, qualis est Leodium. Tempus video destinari mensem Februarium ejus, qui venit, anni. Videtur pontifex rem velle ab induciis inchoare, ut sedatioribus animis audiantur, quae ad pacem spectant. Interim quantopere Hispanum metuat, satis ostendit pontifex minis anathematis in ParmensemGa naar voetnoot8. Non male Galliae rex, ut ad libramentum rem perducat, pontifici significavit, si quid Parmensi quocunque modo noceatur, se ei vindicem fore. A clero suo rex quatuor milliones petit; obtinebit, quantum video, tres. Sed quae episcopi vicissim adversus reformatos dura postulent, videbit ex charta, quam mittoGa naar voetnoot9, Tua Sublimitas. Ex iis, qui antehac pecuniam regiam tractarunt, tanquam ex spongiis, pro impunitate rapinarum, videntur exprimi posse milliones alii tres. Sex forte ex secretariatibus honoribusque aliis venum propositis. Dubitant tamen rerum periti, an reperiri possint licitatores satis multi satisque animosi rariore jam nummi copia, ex quo cum Hispanis et Belgis commercia desierunt. FranquendaliaeGa naar voetnoot10 in Caesarianorum locum Hispanicum successit praesidium. Colmariensis syndicusGa naar voetnoot11, qui huc venit, ut alimenta suis obtineat, multum queritur de Gallorum militum licentia, in feminas maxime. Benfeldium, cujus nunc cummaxime capto quippe Dagesteinio aditus claudere hostis incipit, ajunt habere ad victum necessaria in biennium; ducem BernhardumGa naar voetnoot12, praeterquam quod ad regem scripsit, habere in animo aliquid ipsum tentare, quo Maguntiaci necessitatibus subveniat. GallasiiGa naar voetnoot13 copias, quae Tabernis non longe absunt, multum imminutas et mortibus et eorum discessu, qui cum Iohanne WaertioGa naar voetnoot14 Rhenum transiere; Montem Pellicardi extra periculum non esse. | |
Ad Anglos venio. Habet Romae regina AngliaeGa naar voetnoot1 hominemGa naar voetnoot2, nomine res ipsus agentem, revera publicas regni, quando apparet magna ex parte pacis hujus arbitrium penes pontificem fore. Intelligo ex viris magnis, regi PoloniaeGa naar voetnoot3 hinc data centum viginti quinque millia scutatorum. Et mussitatur de foedere inter Gallum, AnglumGa naar voetnoot4, DanumGa naar voetnoot5, Polonum. Regis Daniae nothusGa naar voetnoot6, praeter illud de archiepiscopatu Bremensi postulat a Galliae rege, ut qui Gallorum sub Norvegiae littus balenarum capturam exercent, id permissu faciant regis Daniae, nimirum ut hoc exemplo Batavi, quorum magnus ex eo piscatu quaestus est, ad tributum pertrahantur optantibus hoc et Anglis, qui idem jus sibi in harengarum piscatores vindicant. Accedunt his meis MariniGa naar voetnoot7 literae, qui non desinit in TurcaGa naar voetnoot8 spes magnas collocare. Sex millia Caesarianorum ad Brigantium lacum commoda ad transeundas Alpes tempora exspectant. Faustum qui venit annum sequentesque omnes, Excellentissime Domine, et ego et mei omnes Tuae Sublimitati precamur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 17/27 Dec. 1635
Etiam de Albis vectigali negotium Danus Galliae commendat. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praesent. Wolgast, die 15/25 Jan. 1636. |
|