Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2414. 1635 december 28. Van C. de GrootGa naar voetnoot9.Venerande Pater, Litteras tuas binas, quarum quae vetustiores XVI Novemb., alterae toto post istas octiduo scriptae sunt, eodem tempore recepi. Tribunus SadlerusGa naar voetnoot10, cui recentiores illas tradidisti, etiamnum in Batavia detinetur. Gratias autem tibi ago maximas, quod non domino SpiringioGa naar voetnoot11 tantum SmalchioqueGa naar voetnoot12, sed et huic res meas commendaveris. Equidem ipse mihi non deero Deumque precor, ut, qualemcunque de me spem concepisti, eam haud vanam esse sinat. | |
Utrasque Dn. Smalchio ostendi rogavique, ut mei, quandocunque commode poterit, sit memor utque eorum praecipue curam habeat, quae de BrulonoGa naar voetnoot1 HottomannoqueGa naar voetnoot2, et aliisque subiungis, quorum et prioribus litteris mentionem fecisti iam aliquoties. Ipse interim magnum cancellariumGa naar voetnoot3 non vidi nec, quas iubes, eas potui gratias agere valetudine infirmiore, quae per dies iam aliquot domi me detinuit contractisque e bile et febri et ingenti capitis dolore. Quae mala ne nunc quidem videntur decrescere; atque hinc est, quod nec eorum, quae agitantur hic, quicquam intellexerim, de quibus, quid sit, edocebunt te domini Smalchii litterae, cui et firmius corpusculum et sciscitandis, quae haud cuilibet sunt cognita, maior occasio. Deus, venerande pater, te matrem meam nosque omnes cura sua dignetur. Straelsundae, XXVIII/XVIII Decemb. MDCXXXV.
Spiringius huc nondum advenit, at nuntiatum est nobis Elbinga iam discessisse ipsum. Tuus tibi obedientissimus filius
| |
Adres: Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède à Paris. In dorso schreef Grotius: 28/18 Jan., Dec. 1636 Corn. de Groot. |
|