Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2401. 1635 december 20. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot9.Excellentissime Domine, Sextus jam dies, cum Ruellam ivi, ut nummarium nostrum negotium urgerem amoveremque impedimenta, quae se obtulerant. Ibi venit ad me isGa naar voetnoot10, quem SanctichaumontiusGa naar voetnoot11 miserat traditque literas cum chartis corruptis nonnihil, quod in mare prolapsae fuissent, ut dicebat. Erant autem eae literae, quas 24 OctobrisGa naar voetnoot12 ad me dederat Sublimitas Tua. Fuerat is | |
homo his in locis prope mensem totum. Quo minus ante tradidisset mihi eas literas, excusationibus utebatur frivolis. Cum Lutetiam venisset, quaesitam a se domum meam reperiri nequiisse; ex eo Ruellae se retentum, ut decedere non liceret. Si quis curiosus in eas involavit, ut fieri potest, nihil tamen inde mali metuo. Sunt enim scriptae ita prudenter ac temperatae, ut certe prodesse magis quam nocere possint. Tuae vero Sublimitati gratias ago maximas, quod et rei privatae et dignitatis meae curam tam benigne suscipit. Meum erit operam dare, ne tam continuis magnisque beneficiis indignus videar. Ad notitiam consiliorum, quae prudentia silentii supparo obvolvi praecipit, adsit, ut cupiam irrumpere. Satis mihi erit illa, quae scio nisi optima esse non posse, faustis ominibus prosequi. Quae vero publice gerantur, ea, si fieri potest, optem neque postremus nosse neque ab aliis potius quam a nostris discere. Video autem nunc non esse, quod de quoquam querar, nisi de ventis, navium quae literas ferre debent, raritate et, quod nunc accessit, eorum, qui ferendas suscipiunt, negligentia. Metus, quem hic habent, ex suis ipsorum, ut puto, actionibus, ne quid seorsum Suecia cum CaesareGa naar voetnoot1 paciscatur, efficit, ut, si non rebus, verbis certe sint multo quam ante liberaliores. Impedimentum injectum, de quo scripseram. resecturum se dixit BulioniusGa naar voetnoot2 certoque trecenta millia in rem nostram perventura. Addebat, quod abiens HeufdiusGa naar voetnoot3 mihi non dixerat, et an verum sit nescio, etiam de ducentis millibus reliquis unde solverentur, dedisse se Heufdio. Displicet, quod etiam trecenta illa millia non praesente pecunia numerantur, sed pensiunculis lentis, et quod, quamdiu non tenentur nummi, alia atque alia evenire possunt, quae negotium nulla publica signatione munitum evertant. Quare sicut spem video, ita rem totam pro certa affirmare non ausim. Accipiemus interim quantum dabitur, aut ullo modo exterebrari poterit. ServianusGa naar voetnoot4 ab arcanis publicis regiGa naar voetnoot5 magna in ver proximum de Gallorum molitionibus pollicebatur, modo perstaret in bello Suecia. Is ipse et alius, qui res maris curat, ajebant, compertum sibi regias Sueciae naves aliquot ut post Prussiam amissam supervacuas vendi; velle se aliquas emere. Ego, qui ea de re nihil scirem, scripturum me promisi, et si quid intelligerem, ipsis renuntiaturum. Cum his mitto D. MariniGa naar voetnoot6 literas; alias quoque a Constantinopoli, ut arbitror. Si verum est quod fama nuntiat, in eo esse TurcamGa naar voetnoot7, ut bellum in PersiamGa naar voetnoot8 pace commutet, erit cur domus Austriaca cogitare debeat, quomodo ab aliis hostibus se liberet. Is qui pro VenetiisGa naar voetnoot9 est ViennaeGa naar voetnoot10 scribit vidisse se literas | |
regis PoloniaeGa naar voetnoot1 ad eum, qui res Polonicas illic agit, indicantes animum ejus regis a Caesare alienatiorem, non tantum ob negatum fratriGa naar voetnoot2 principis StilaneaeGa naar voetnoot3 matrimonium, verum etiam quod imperatorGa naar voetnoot4 oblatam ab ipso operam in pace per Europam concilianda repudiet obtendens pontificemGa naar voetnoot5 eam rem ad suam curam trahere neque admissurum honoris participem. Is ipse, ad quem eae erant literae, dicebat haud ignotum sibi a DavausioGa naar voetnoot6 tentari omnia, ut bello in Caesarem implicaretur Polonus specioso praetextu Silesiae ad ius Polonicum retrahendae; sed, etiamsi haec aliquam vim habere possent in regis animum, satis magnam apud Ordines fore vel solorum jesuitarum potentiam ad injiciendos obices. Pasmannus cardinalisGa naar voetnoot7 a Caesare legationi in Poloniam destinatus, excusat se. Galli cum CamilloGa naar voetnoot8 sentientes sibi persuadent illum regem a suis sententiis in occulto stare. Et ex Alexandri homineGa naar voetnoot9 cognovi non abesse eum longe, quin id credat. Legatis BatavisGa naar voetnoot10 dixit rex se aut nullas facturum nuptias aut cum PalatinaGa naar voetnoot11. Foederati Ordines eo intellecto scripsere ad Poloniae ordines promovendo negotio; miror, cum ipsi ex testamento tutores sint virginis, quorum officio dissentaneum videtur eam offerre nuptum. Nunc e Polonia legati magna cum pompa in Anglia expectantur, qui eas nuptias ambiant. In ea aula trigusculum quoddam intervenit cum legatis Galliae ordinarioGa naar voetnoot12 atque extraordinarioGa naar voetnoot13, quod rogati a regiis ministris, an Palatinum principemGa naar voetnoot14, qui ibi nunc est, ut electorem essent salutaturi, dixerunt habere se contraria mandata. Rogavit rex BritannicusGa naar voetnoot15 differrent igitur ad eum accedere, donec ipse per legatum suum cum rege Galliae ea de re egisset. Legatus mihi dixit mandatum sibi conqueri apud regem et autoritate uti Heilbronnensis foederis. Sed regem alloqui nondum potuit. Idem legatus in sermonibus mentionem aliquam injiciebat de foedere ineundo cum Suedia Galliaque. Verum interim ab aula Hispanica literae non unae nuntiant | |
legatum ibi ab Anglia novi foederis cum HispanoGa naar voetnoot1 cudendi causa exspectari quotidie. Est heic regis DaniaeGa naar voetnoot2 nothusGa naar voetnoot3; putatur rem de Bremensi archiepiscopatu commendare. Comiter a rege Galliae exceptus fuit. Ottonem RingraviumGa naar voetnoot4 meis literis solatus sumGa naar voetnoot5 fecique gnarum eorum, quae nobis feliciter ad Albim evenere; significavi etiam polliceri regis Galliae administros, si pax fieret, rationem ipsius habitum iri. De liberalitate regia, unde in his calamitatibus sublevetur, impetrare nihil potui. Rex hodie in parlamento edicta parit nummaria, ex novis maxime dignitatibus. De oneribus querelae multae audiuntur. Vidi Massiliensis civitatis libellumGa naar voetnoot6 acriter pactiones cum comitibus olim Provinciae, inde cum eorum successoribus Galliae regibus factas pro sua immunitate, imminentem praeterea commerciis labem ex immenso salis pretio urgentem At clerus, antequam in usus publicos quod postulatur conferat, multa a rege petit, ad imminuendam protestantium Galliae libertatem tum in religionis suae usu tum in honoribus adipiscendis, maxime vero in vulgandis libris. Prodiit libellus Pilleterii cujusdamGa naar voetnoot7 hominis satis diserti, qui ex protestante pridem romanensis factus est, quo matrem ducis BulioniiGa naar voetnoot8 hortatur, filii ut exemplum imitata et ipsa ad sacra proavita redeat. A Roma et Hispania docemur ab imperatore jam nominatos pontifici in aurem legatos paci conciliandae; dixisse nuntioGa naar voetnoot9 ducem OlivariumGa naar voetnoot10 paratum Hispaniae regem suos edicere, dum eodem tempore id Gallus faciat et pontifex e quatuor propositis ad conventus locum ab imperatore urbibus unam designet. Sed cum pestis nunc Germaniae pleraque insideat, Itali, si qua gens alia, vitae suae solliciti, mallent Italiae aliquem locum in id sumi; aut Avenionem, quae Galliae finitima in pontificis est ditione. Ab hac aula creditur ubicunque futurus est conventus, iturus eo Seguerius, custos sigillorumGa naar voetnoot11 antehac, nunc per AligriiGa naar voetnoot12, qui imaginarium nomen retinebat, mortem factus regni Francorum cancellarius. A pontifice Guenettius cardinalisGa naar voetnoot13 itineri paratus scribitur. Addunt ex Hispania literae invitos ibi de plebe homines ad militiam cogi more ibi insolito, sumto ab Anglis. | |
De SabaudoGa naar voetnoot1 bene ibi existimari. Vienna qui scribunt, credi volunt certum esse imperatorem de electorum suffragiis pro Hungariae regeGa naar voetnoot2; sic tamen, ut de BavaroGa naar voetnoot3 subdubitetur, quem intentum augendis copiis proprie suis, ad viginti millia. Multorum in Caesaris aula eam esse sententiam dignum Sua Majestate facturum Caesarem, si tot injuriis lacessitus bellum Gallo ultro indicat. Sed dissuaderi a pontificiis nuntiisGa naar voetnoot4, ne, quo tempore spes resarciendae concordiae est, asperentur animi. Eum, qui antehac in hac aula res egit CaesarisGa naar voetnoot5, huc redire. Eum, quantum ex sermonibus judicari potest, existimare maximas pacis moras in Lotharingia et Pignerolo fore. De TrevirensiGa naar voetnoot6, atque alia facilia extricatu. At qui in aula Viennensi pro Gallia agit, Carbonarius nomineGa naar voetnoot7, diligenter obierat proceres multa illis de sui regis pro pace ac religione catholica animo pollicens. Cosaccis, qui per Bohemiam eunt Hispano militatum, pecunia mittitur. Aliquid etiam secum in Italiam marchio LeganesiusGa naar voetnoot8 Mediolano regendo missus attulit et CerbelloniGa naar voetnoot9 duodecim centuriae in supplementum mari venere. Alias in Hispani usum conscribit Hetruriae duxGa naar voetnoot10. Scripsit ad amicos Davausius, a rege quinquaginta millia dari in rem Suedicam; magna praeterea principibus regni munera. Comes SuessionensisGa naar voetnoot11 qui Campaniae limiti praesidet, regem rogat, ut sibi proelio certare liceat cum comite BuqucioGa naar voetnoot12, qui ducis CaroliGa naar voetnoot13 copiis praeest. Haec nunc habebamus. Ceterum Deus, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis consilia ad bonorum ipsius familiaeque ejus, reginaeGa naar voetnoot14 regnique Suedici ac totius orbis christiani gubernet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10/20 Dec. 1635.
Heufdii qui res agit patruo cognomineGa naar voetnoot15, ait de ducentis millibus audiisse se nihil, de trecentis verba habere et spem, cautionis certae nihil. Qui ab exercitu Gallico veniunt Germani ajunt Gustaviburgum ex insidiis irruptum editaque hostium strage, quod defendi nequiret, desertum rursus a ducis BernhardiGa naar voetnoot16 militibus. Ipsum ducem ad regem venire cum FeuquerioGa naar voetnoot17, | |
nam cardinalis ValettaGa naar voetnoot1 jam venit. GallasiiGa naar voetnoot2 copiarum magnam partem trans Rhenum ivisse. Solutum Hanoviae obsidium ope landgraviiGa naar voetnoot3. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|