Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2399. 1635 december 20. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Quem nuper scripseram non accepisse me fasciculumGa naar voetnoot5, pridie ad me missum quam postremum scriberes, is tandem ad me venit XVII Sep. die. Nunquam aeque incertae fuerunt literas curandi rationes quam nunc sunt ventis plerumque hac anni tempestate adversis, rara praeterea navium copia. Postquam ego scripsiGa naar voetnoot6, 7 iam sunt dies, nihil evenit significari dignum, nisi quod rexGa naar voetnoot7 in parlamentum hodie venit, gravidus edictorum, per quae ambitionem populi sui sibi vectigalem facit. Ita dignitates quotidie plures plurisque sunt in pretio vulgari; recte aestimantibus vilescunt. | |
Cancellarii honos AligrioGa naar voetnoot1, cui nominis umbra restabat, mortuo pervenit ad custodem sigillorum SeguieriumGa naar voetnoot2, hominem, quem Galli protestantes minus sibi aequum iudicant. Legatus BritannicusGa naar voetnoot3 mandata habet expostulandi cum rege, quod a legatis eius in AngliaGa naar voetnoot4 PalatinusGa naar voetnoot5 non ut elector salutetur. Dixi, quid ferrent acta Heilbrunnensia, probata legatis GalliaeGa naar voetnoot6: quid insecuta federa. Prudenter rex Magnae BritanniaeGa naar voetnoot7 impediit, ne legati Galliae Palatinum salutarent, antequam solutus esset is nodus. Si ea offensa dematur, spem nobis facit legatus Angliae de federe sui regni cum Suedia Galliaque. Apud vos res bene succedere ac de Scenquiano recuperandoGa naar voetnoot8 spem esse propinquam gaudemus tum boni publici causa tum ut querelae, quas iam diu hic audimus, aliquando desinant. Dubito, an is fasciculus, quem nunc accepi, idem sit, de quo scripseras. Datae sunt literae Wismariae XXIV Octob. Alias aeque veteres a Dn. cancellarioGa naar voetnoot9 accepi per missum a S. ChaumontioGa naar voetnoot10, postquam is homoGa naar voetnoot11 iam diu his in locis fuerat. Is serae traditionis causas affert frivolas. Tibi, Illustrissime Domine, tuisque omnibus cum bona valetudine cetera quoque prospera opto, ut Tuae Illustrissimae Dominationi
| |
Lutetiae, X/XX Decemb. MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 (!) 6 Ian. st. n. Respond. ex tempore 9 eiusd. |
|