Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2400. 1635 december 20. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot13.Nobilissime Domine, Iustissima est, qua uteris excusatio absentiae. Quae si non suppeteret, tamen negotia, quae illis in partibus vos omnes his temporibus urgent, homini non iniquo satis purget etiam diuturnius silentium. Illud nullius culpa, nisi quod saepe non | |
favent venti, neque semper paratae sint, quae vehant naves, evenit, ut tardissimum sit literarum iter, quemadmodum hae tuae, quas habui postremas, XX scriptae Octobris vet. cal. ad me XVII Dec. novi cal. pervenere. Ex itinere magni D. cancellariiGa naar voetnoot1 in Suetiam omnia rebus nostris optima merito expectamus. Id enim a nobis exigit illa cum animi eximia magnitudine conjuncta admirabilis prudentia. Hic per hyemem res novae quiescunt, nisi pro iis habere liceat nova edicta multa ex immensa, quae hic regnat, honorum cupiditate fructum publico quaerentia. CaesarianorumGa naar voetnoot2 per Alpes transitum in Italiam videntur ad aliquot tempus inhibiturae nives. Vallis Telina hoc anno foecunda Gallorum victoriis fuit. Nam XXI/XXXI Octobris dux RohaniusGa naar voetnoot3 Caesarianos apud Bormium irrumpere parantes magna affecit clade, in qua mille ferme et quingenti hostium caesi. Inde Hispanos sub CerbellonoGa naar voetnoot4 apud Morbegium se immunientes in fugam egit. Est et hoc Gallicae felicitatis, quod cum paribus utrinque incommodis laboraretur, GallassiusGa naar voetnoot5 prior in Alsatiam recedens non modo Burgundiam aliaque Galliae magno liberavit metu, sed et Lotharingiae insessa a se loca reliquis occupare volentibus. A vestris partibus magnum regiGa naar voetnoot6 regiisque administris gaudium attulit BanneriiGa naar voetnoot7 de Saxonibus victoria et RidviniGa naar voetnoot8 altera. Minus invisum erit quam esse coepit Germaniae nomen, si saepe nobis inde talia nuntientur. Vale, Nobilissime Domine, nostri non immemor. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV. |
|