Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2398. 1635 december 20. Aan P. BraheGa naar voetnoot1.Illustrissime ac Generosissime Domine, Ex literis, quibus Illustrissima Tua Dominatio me dignata est mense Iulio Elbinga, intellexi rem laetissimam me adhuc haerere in ea possessione benevolentiae tuae, in qua me summa humanitas tua, in Germania cum ageret, collocarat; quo tempore ad honorem, quem iudico maximum inserviendi regno Suedico, deinde ad hanc legationem tua gratia opitulante magni cancellarii beneficio perveni: cujus rei ne unquam poeniteat aut ipsum aut ceteros rei Suedicae praesides tum fideGa naar voetnoot2 in publica negotia tum officiis in omnes eius gentis, quantum potero, connitar. Ei etiam, quem mihi literae longe gratissimae commendaverant, non desinam omnibus modis ostendere, quanti eos faciam, qui Tuae Illustrissimae Dominationi placere meruerunt. Etiam in familiam meam admisissem, si quis fuisset locus. In aliis quoque rebus, si quid erit, quo demonstrare possim, non esse me eum, apud quem beneficia male collocentur, occasionis arripiendae ero avidus idque ante ceteros te oro, ut experiri velis. Legationis abs te pro regno pacando cum vicinis obitae eventus precor, ut Serenissimae ReginaeGa naar voetnoot3, Nobilissimae genti Suedicae, tibique imprimis atque ad te pertinentibus omnibus diu felix fortunatusque sit. Exaudiat Deus, Illustrissime ac Generosissime Domine, Tuamque Illustrissimam Dominationem salvam praestet ac florentem. Tuae Illustrissimae Dominationi addictissimus
| |
Lutetiae, X/X[X] [Dec.] MDCXXXV. |
|