Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2182. 1635 juli 16. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot2.Ita obsessa sunt et per Germaniam et per Belgium itinera, ut nihil nisi incertum tardumque audiamus. Hoc quidem apparet regemGa naar voetnoot3 et ex Belgico fine exspectare novam victoriam de PicolominaeiGa naar voetnoot4 copiis Mosam ad Namurcum transgressis et in Germania nihil omittere, quod opus sit ad res, postquam servari non potuere, restituendas. Nam et ex Provincia et Delphinatu quae paratae credebantur ad bellum Italicum copiae, et ex Picardia quae incursare in Atrebates et Hannonios putabantur, pleraeque in Lotharingiam et Rheno proxima mittuntur, et ducis Bernhardi WimariensisGa naar voetnoot5 militi mensis stipendium persolvitur, et rex ipse parat se, ut de propinquiori loco consulat laborantibus partibus. Ex valle autem Telina quanquam non omnia habemus, quae volumus, necdum persanato eo vulnere, quod nuper acceptum est, recreamur tamen prosperis nuntiis post receptum a RohanioGa naar voetnoot6 Tiranum castellum, caesi ab eodem hostes ad pontem Adduae et spe majorum successuum. Maxime cum SabaudusGa naar voetnoot7 ad societatem Gallicam jam se contulisse dicatur. Poloniae secretariumGa naar voetnoot8 in aula Viennensi pecuniam accepisse intelligimus, qua conducantur Cossacci adversus Galliam ejusque amicos. Est in eadem aula vir nobilis a DanoGa naar voetnoot9 missus ob Bremense negotium. Sponsalibus BavaricisGa naar voetnoot10 dies constitutus dicitur ad quintum Augusti. Arma Turcica in Persas versa non dubitatur. Angli adhuc classem suam innocentem habent, nisi quod semen metuitur controversiae postulantibus Anglis, ut Gallorum Batavorumque naves toto quod | |
Angliam Flandriamque interjacet mari suppara ipsis submittant. Cum processu temporis discemus plura. Det Deus ut et meliora idemque, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, Augustam Majestatem Tuam diu nobis et Christiano orbi servet. Tuae Augustae Majestati obedientissimus subditus
| |
Lutetiae, 6/16 Iulii 1635. |
|