Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2287. 1635 september 21. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime Domine, Quoties ea recogito, quae literis Sublimitatis Tuae datis 23Ga naar voetnoot12 et 31 Iulii vet. cal.Ga naar voetnoot13 continentur quibusque ante septem hos dies, quantum angustiae temporum patiebantur, respondiGa naar voetnoot14, vehementer doleo videns rem communem Germaniae a Germanis tam multis tamque eminentibus deseri, ad quod malum accedit et aliud, | |
quod Gallia res sibi proximas et proprie suas curare contenta quae remotiora sunt brevi audituGa naar voetnoot1 transmittit. Cum rexGa naar voetnoot2 abiens cardinalemGa naar voetnoot3 summa cum potestate reliquerit, ad quem desideria nostra perferremus, die dominico ad eum solenniter admissus detuli, quae mandata mihi erant, de SaxoneGa naar voetnoot4, de BrandenburgicoGa naar voetnoot5, de LunemburgicoGa naar voetnoot6, Bernhardi ducis fratre GuilhelmoGa naar voetnoot7. Dicebat intellectum sibi Sublimitatem Tuam cum Saxone pactiones moliri. Frustra federa fieri, si non serventur. Se perstiturum in proposito et decipi quam decipere malle. Respondi offerri quidem aliqua a Saxone Sublimitati Tuae etiam privatim ad Suediam spectantia, sed Tuam Sublimitatem illis sepositis per literas primum prudentissimas ac gravissimas, deinde colloquio cum legatis ipsiusGa naar voetnoot8, postremo legatione ad ipsum missaGa naar voetnoot9 ostendisse iniuriam Galliae aliisque sociis fieri; esse praeterea in pace quaedam toti Germaniae ipsique Saxoni periculosa; nec quicquam omisisse, quo adduci possit Saxo ad remedia illis malis quaerenda. Caeterum et illud injunctum mihi, ut dicerem, si desereretur etiam a Gallia Sublimitas Tua, nemini mirum videri debere, si necessitate ad ea trudatur, quae ab ipsius aliorumque Suediae rectorumGa naar voetnoot10 animo longissime absunt. Cum diceret cardinalis talia solere dici ab iis, quibus constitutum esset privatim suis consulere rebus, dixi nihil adhucGa naar voetnoot11 esse actum, rem esse integram; optandum quidem fuisse, ut aliquanto prius a rege illuc legatio mitteretur; sed nunc quoque posse SanctichaumontioGa naar voetnoot12 - is nunc etiam Caleti haeret, naves an aliud quid exspectans - ea mandata dari, quae Sublimitatem Tuam per se ad optima quaeque promptam confirmare[n]t. Negotium quoque pecuniarium tot pollicitationibus tractum, quod nunc etiam in alia tempora et incertos casus a BulionioGa naar voetnoot13 rejiceretur, tempus esse absolvi. De Sanctichaumontio dixit rem bene se habituram, de pecunia nihil. Sed cum addidissem adversus id, quod objecerat, nihil agere BanneriumGa naar voetnoot14, mirum videri non debere, si quamdiu Saxo abstineret armis et spes aliqua ex colloquiis daretur, nostri | |
odium non quaererent publicum ex illata in eum vi priore, caeterum landgraviumGa naar voetnoot1 Tuae Sublimitatis et hortatu et auxilio res egregias moliri, dixit exspectandum, quid acturus esset. Cum interrogasset me, crederemne Tuam Sublimitatem teneri desiderio in patriam redeundi, dixi ejus animum ad omnia ferri honesta ac gloriosa; quare non dubitare me, quin id maxime in ejus sit votisGa naar voetnoot2 rebus a se susceptis finem se dignum imponere. Gratias quoque egi regi ipsique pro cura rerum ad Rhenum, utque earum partium salutem cordi sibi esse vellet, rogavi. In sermone et illud injecit audire se grande esse principum illic in Sublimitatem Tuam odium; respondi scire ipsum externis quamvis sapientissimis ac modestissimis non posse id evitari. Indutias duodecennes affirmabat nostris fore concessa Polonis Prussia rege PoloniaeGa naar voetnoot3 jus, quod in Sueciam obtenderet, non dimittente. Magna agitare regem illum bono publico. Silesiam ab eo in tutelam Poloniae recipi; nostris omnia pacata ab eo exspectanda. His benigne satisGa naar voetnoot4 dissertatis repetitisque iterum postulationibusGa naar voetnoot5 meis sicut in cubiculi ipsius limine receptus ita in eodem limine dimissus a cardinali sum excusante, quod non longius me prosequeretur, corporis infirmitatem. Observarunt nonnulli eum nescio quid sinistri metuentem ab aliquammulto tempore non itasse ad regem; regem, antequam hinc abiret, ad ipsum nonnunquam. An conjuncti jam sunt landgravii et ValettaeGa naar voetnoot6 exercitus, incerti sumus, nullas enim literas nisi a Meti habemus easque nihil magni nuntiantes. Tantum intelligimus GallasiumGa naar voetnoot7 ponti Maguntiacensi incendium struxisse infeliciter; Francofurti urbe eum tanquam sua uti. Rex adhuc Catalauni est, nec ultra iturus videtur podagra dictus impediri. Sed sine ea satis justae causae sunt, cur objiciendus non sit LotharingiaeGa naar voetnoot8 periculis, ducisGa naar voetnoot9 etiam nunc validioribus ibi rebus. Rex praeter Helvetios recens conscriptos, qui nondum advenere et quorum pars itGa naar voetnoot10 ad RohaniumGa naar voetnoot11, viginti cohortes, quae regimenta vocant, partim veteres partim novas contra Lotharingum mittit; cujus milites ter mille quingenti obsessi a Gallis tenentur in LagrangiiGa naar voetnoot12 Balivatu Sancti Michaëlis dicto. Creditur Lotharingus eos potius derelicturus quam rem deducturus ad praelium secundis utens popularium studiis et e comitatu Burgundiae faciles habens commeatus. ChauniusGa naar voetnoot13 in Picardia nihil agit; contra Croati impune quotidie ad conspectum Ambiani aliorumque Galliae oppidorum cursitant etiam vicorum incendiis, ut mos ipsis est, non abstinentes. | |
In Italia post Villattam nihil de Valentia obsessa, rumusculi tantum; scribit ad me MarinusGa naar voetnoot1, quod verum puto, pontificemGa naar voetnoot2 impedire, ne in Italiam transeant arma, jamque ab eo inducias cudi. Hollandis nova cum Anglis exorta est oontroversia, inde quod Dunquercanam navem vi abduxere e portu Anglorum. Accessit me his diebus nobilis quidam GallusGa naar voetnoot3, quo animo nescio; sed quasi hic Americanam navigationem validam meditarentur, rogavit me, an ei usui ex Suecia naves emi possint. Dixi id nescire me; caeterum auditum mihi agitatum antehac de conjungendis cum Suecia Galliae Germaniaeque viribus ad res in eo orbe gerendas; si id consilium allubesceret, allaturum me siquid possem. Inter rumusculos, qui heic sparguntur, mendacissimos saepe, est de Ruperti PalatiniGa naar voetnoot4 cum reginaGa naar voetnoot5 nostra conjugio et de Gallico praesidio in Maguntiacum inducto a duce Bernhardo remotis Suedis. Sabini quod volunt somniantGa naar voetnoot6. Venit ad me his diebus Insulanus, de l'Isle Gallice, qui res regis Argentorati agit; rogavi eum, ut amicitiae inter Galliae et Sueciae regna his, si unquam, temporibus necessariae curam haberet; neque ea, quae nostra sunt, sive rententa semper, ex quo bello capta sunt, sive postliminii pactis firmati jure ad nostros redire debentia invadi paterentur, qua de re graves contra eum querelas ad me scripserat ringraviusGa naar voetnoot7, quem nunc Francofurti in hostium potestate esse dolens intelligo. Promisit Insulanus sibi id cordi fore, et siquid controversi incideret, non passurum me ejus ignarum. Recriminabatur quosdam, qui ringravii credulitate nimia abuterentur. Haec, quanquam non maxima, referre officii mei esse duxi. Deus, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae rebusque ejus adsit. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Septemb. 1635.
Has signaturus video ex Italia literas, quae me docent Valentiae esse MD pedites, equites CCCC, alimenta et belli instrumenta quantum satis. Itaque ejus obsidione desperata CrequiacumGa naar voetnoot8 novum castellum struere in confinio Montisferratensis et Mediolanensis ditionis. ParmensisGa naar voetnoot9 militem vi aliqua esse, sed id privatis ipsius cum cardinali TrivultioGa naar voetnoot10 certaminibus imputari. Regis HispaniaeGa naar voetnoot11 literas 24 et 26 Iulii idatas spem adhuc adventus ejus in Italiam facere jussa ad id mitti classe Italis tamen haud satis credentibus. | |
Poscitur eo obtentu a civitatibus regni Neapolitani, ut viginti millia peditum, tria millia equitum per annum alant, in id et CLGa naar voetnoot1 millia scutatorum menstrua, in praesens CCCCm. scutatorum ad conscribendum militem, IIIm. pro classe. Civitates rem ad conventum generalem rejiciunt, quem vicerexGa naar voetnoot2 metuit indicere. Ex Hispania literae legatos inde mitti ajunt Franciscum MelonemGa naar voetnoot3 ad imperatoremGa naar voetnoot4 et Italiae principes, in Poloniam comitem de SeraGa naar voetnoot5, qui excuset negatum fratri regisGa naar voetnoot6 matrimonium virginis haeredis principatus StilaniGa naar voetnoot7, et disturbandum alterum regis cum PalatinaGa naar voetnoot8; in Germaniam marchionis CeladaeGa naar voetnoot9, ut cum BavaroGa naar voetnoot10 agat de rationibus retinendae Angli amicitiae novis pactionibus. Idem in Alsatia copiis imperaturus dicitur. Castellae regnum aegre reperit tributa, quibus expediat promissos regi milliones novem. Interim pro Flandria Germaniaque per mercatores pecuniae parantur in tres menses septingena millia ducatorum; idque ajunt porro continuatum iri usque dum expleti sunt milliones septem; a Sicilia sperantur C.m scutatorum menstrua. Frumentum Barcinonem mittitur magno pretio conquisitum ob sublata cum Gallis commercia. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|