Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2327. 1635 oktober 31. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Mi frater, Gratus mihi fuit CuriiGa naar voetnoot9 adventus, quem nos consilio, quantum nostrae facultatis fuit, adjuvimus. Ivit jam Aurelianum rem ibi facilem doctoris aut licentiati titulum adepturus; inde iturus puto in Pictones, ubi victus est vilis, aliquo in loco commoraturus, ubi nulli sint nostrates. RyckewartiumGa naar voetnoot10, qui mihi itidem a vobis amicis erat commendatus, utinam juvare possim. Apud me locus non erat. Aliae opportunitates raro se offerunt. Non deero tamen. Cur in Carentoniano templo non videar, causas tibi exposui antehacGa naar voetnoot11. Miror inconstantiam hominum, qui cum lutheranos ad se invitaverint, negant se legatum Suedicum ut legatum admittere posse ob regni illius a suis sententiis discrepantiam. Losecatio sororique et eorum liberisGa naar voetnoot12 prodesse se possim, beatum me putem. Ego hic, ei quid praestare possim, non video. Puto impleta loca illa lustratorum. Tamen non dissuadeam conveniri BrasserumGa naar voetnoot13 secretarium legati ibi apud vos agentem, an locus vacet aliquis aut commentum aliquod ad aperiendam viam Losecatio, qua industriam suam approbet, reperiri possit. In Suetiae exercitu non facile item video quicquam pro eo posse confici, nisi ipse se conspiciendum ibi det | |
adjutus meis et aliorum literis. Sed id an expediat ipsi propter incertum eventum et quia forte periclitaturus sit de gratia apud principem ArausionensemGa naar voetnoot1 et proceres multum ambigo. Filio LosecatiiGa naar voetnoot2, si quando discessurus sit a nobis Germanus nobilisGa naar voetnoot3, qui mecum est, hospitium libenter impartiar. An hic aut sub duce BernhardoGa naar voetnoot4 militiam fructuosiorem quam domi reperire posset, nescio. Tamen promtus ero arripiendis aut etiam venandis occasionibus. Vos siqua putatis me ei commodare posse, indicio juvate. Rem RotterodamensemGa naar voetnoot5 et de libris et chartis commendo tibi, te et tuos Deo. Vale cum parentibusGa naar voetnoot6, uxoreGa naar voetnoot7, liberisGa naar voetnoot8. CuriumGa naar voetnoot9 et amicos saluta. Lutetiae, 31 Octobris 1635.
Filium DidericumGa naar voetnoot10 exspectabo. Vellem consilium misisses de eo, quo nos defungi posse putas honeste apud Bosschium, de quo scripseram. Tuus tot animo
|
|