Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2299. 1635 oktober 5. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Datas decimo SeptembrisGa naar voetnoot2 literas tuas, mi frater, heri accepimus ego et uxor. Ambo gratias agimus, quod et res nostras tanta diligentia curas et nos eorum, quae sciri digna accidunt ignaros non pateris. Vicissim quod nunc nuntiem, nihil magni est. Tantum priorem GallasiumGa naar voetnoot3, posteriores sub ValettaGa naar voetnoot4 Gallos ad cisrhenana rediisse interque Rhenum et Mosellam pugna non levi victores fuisse Gallos ejusque rei documentum tredecim machinas ad regemGa naar voetnoot5 missas intelligimus. Galli non soliti res suas imminuere ajunt equites plus quater mille caesos, postremum agmen Gallasii. Id an ita sit tempore magistro, ut sciamus opus est. Rex Sancti Michaëlis monasterium ab hostibus immunitum, puto, nunc ceperit. Inde magnis copiis - habet prope XX peditum, VII equitum millia - iturus in ducem CarolumGa naar voetnoot6, qui Rambervilleriae se castris tenet. Videbimus praeliumne ausurus sit, an exspectaturus ipsine ex comitatu Burgundiae, an regi ex Galliae diutius adventura sint alimenta. Ex Italia Valentiae obsidium in fama est: de re non constat. Valli Telinae timetur. Pro Diderico nostroGa naar voetnoot7 quantum censeas dandum et quo muneris genere, rogo nos quamprimum consilio juves non defuturos officio gratorum hominum; ipsum adolescentem hic exspectabimus. PetrusGa naar voetnoot8, si in Suedia honores sperat, - in patria enim vix est, ut reperiat - nullum gradum potiorem video quam per exactam rerum maris et commerciorum notitiam. Iuris illa tua ad lucrum tarda est, nec omnibus succedit. Rogo de chartis, quae mihi et jure naturali et civili per rem judicatam debentur, memineritis et tu et ReigersbergiusGa naar voetnoot9. Ad multa enim opus et mihi et liberis esse possunt. Gaudeo et de libris rem abs te paratam. | |
De SophompaneaGa naar voetnoot1 qualiacunque sunt judicia, scire intelligo. Ὄγϰος iste Sophocleus non valet ad πάϑη: multo minus laboriose nimis quaesitae latinorum sententiolae vibrantes. TreseliiGa naar voetnoot2 domus jam extra periculum et suspicionem est. Petro spero alicubi hospitium, inque hospitio mensa reperietur. Libelli famosi in principemGa naar voetnoot3 et alios jacti, si fieri potest, exemplum, si non potest sensus praecipue scire cupiam, ut de auctoribus faciam conjecturam. Instrumentum pecuniae, quam nobis Hollandia debet, est apud BloncquiamGa naar voetnoot4. Puto sine periculo Majum expectari posse, nisi vos, qui propiores estis, aliter existimatis. Si potius videtur tibi ac senatoriGa naar voetnoot5 jus nostrum vendi, etiam ejus damus potestatem. ParentesGa naar voetnoot6, te cum conjugeGa naar voetnoot7 et liberisGa naar voetnoot8, sororemGa naar voetnoot9 cum suis, cognatosque et amicos valere gaudemus omnibusque optamus prosperrima. Tuus plane frater
| |
Lutetiae, 5 October 1635. |
|