Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2298. 1635 oktober 5. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot3.Illustrissime Domine, Meas ad te literas gaudeo recte pervenisse; tuas heri accepi per EuskerkiumGa naar voetnoot4. Maris via, quando alia via nulla est libera, suurpanda nobis et aeque ferenda, quae corrigere in nostra non est manu. De Scenquiano castelloGa naar voetnoot5 puto vere novo aliquid posse sperari, neque enim per hyemem manere ibi cum magnis copiis satis longe a praesidiis suis hostis poterit. Rem maris tam male curari apud gentem omnia sua debentem mari mirarer, nisi scirem ut hominibus ita civitatibus suos esse morbos et quosdam eorum longa dissimulatione eo proficere, ut medicinam sine periculosa corporis concussione non admittant. Non tamen dubito, quin Arausionensis princepsGa naar voetnoot6 prudentissimus re ipsa sit ostensurus et illius partis tutelam sibi non male creditam. Interim illud metuendum est, ne plebs, acris in privatorum malorum sensu, pacem ardentius quam fert ratio, exoptet. Sed facile erit proceribus partim rerum alibi felicium nuntiis partim spe bonae pacis animos vulgi per se haud mali in meliora tempora sustentare. Dolet, quod famosos libellos spargi audio, vetus quidem, sed non carens rerum novarum periculo malum, praesertim, ubi, ut Athenis, libertas populo minusGa naar voetnoot7 indiluta affunditur. Brasiliae res aliquid contra tot adversa solatii adferent. Et solent res tales, quae in paucorum sunt manu, diligentius quam publicae curari. Bene agerentur istius societatis res, si quotquot sunt, quorum eam manere interest, oleum afferrent alendae lucernae. Nunc et apud illos et apud nationes totas et apud commune corpus nationum pecuniarium negotium difficillime expeditur. Et timendum est, ne augescente aere alieno tandem tabescat fides. Suedi nostri pridem eo malo laborant magisque laborabunt amisso Prussiae vectigali. Gallia patientissimam plebem habens non audet onera intendere respectu seditionum nondum bene quiescentium, cuius rei magnum argumentum est, quod maximi turbarum concitores nuper, sed sub aliis criminibus, puniti sunt. Sed pro divitiis nobis erit eadem apud hostes paubertas. | |
Neapolitani regni rectorGa naar voetnoot1 iamdudum omnia movet, ut duos ducatorum milliones extricet, SiculusGa naar voetnoot2 ut unum; verum, quantum video, moras et tricas referunt. Similia ex Hispania nuntiantur. Haec ubi considero simulque famem, quae omnes per Germaniam exercitus vexat, dubitare cogor, an bellum diu trahi possit. CaesarianosGa naar voetnoot3 non alienos a pace facere debent et experta antehac adversa Martisque vices et ingentes Gallorum copiae in Picardia, quo nunc it CastilionaeusGa naar voetnoot4, sub RohanioGa naar voetnoot5 Rhaetisque in ipsis Alpibus, ad Padum sub CrequiacoGa naar voetnoot6 sociis SabaudoGa naar voetnoot7, MantuanoGa naar voetnoot8, ParmensiGa naar voetnoot9, aliae sub IncolismensiGa naar voetnoot10, et ValettaGa naar voetnoot11, qui nunc GallasiumGa naar voetnoot12 ad cisrhenana se recipientem secutus agmen eius ultimum ad Stetrementum, Rhenum et Mosellam inter, cecidit abstulitque signa tredecim, ad haec rexGa naar voetnoot13 ipse tum ex nobilitate tum ex iis, qui merent, viginti circa se habens peditum, septem equitum millia; super quae et Helvetios expectat id agens, ut capto Sancti Michaëlis monasterio, quod iam deditum conjectura credi iubet, ducem CarolumGa naar voetnoot14 exturbet Lotharingia omni et comitatus Burgundiae habitatores doceat iura pacis antiquitus ipsis concessa meliori fide servare. Iam vero tuta a PolonoGa naar voetnoot15 Suedia, DanusGa naar voetnoot16 adhuc Bremensem episcopatum inhians, Anglia aliquanto quam ante fortius miserans cognatae domusGa naar voetnoot17 calamitatem et ipsa invidia nunquam longe a rebus prosperis domum Austriacam, si sapientibus utatur consiliis, movere debent, fortuna ut moderate utatur. Quod si mors regis HungariaeGa naar voetnoot18 iterum, ut literae nuntiant, in morbo cubantis accedat? Etiam Canes in continenti oppidum praetextumGa naar voetnoot19 ex illis duabus, quas nuper ceperant insulis frustra oppugnantes Hispani depulsique didicerunt initiis quamvis blandientibus non semper respondere processus. Sunt heic, qui Poloniae regem Imperio Germanico destinent. Ego cum video TrevirumGa naar voetnoot20 Hispanorum in manu, | |
BavarumGa naar voetnoot1 nova affinitate implicitum, quicum ColoniensisGa naar voetnoot2 stabit, SaxonemGa naar voetnoot3 arcanis, quod non dubito, pactionibus iam addixisse suffragium, Magontiacensis, cur alio eat nihil esse causae, non video, quae spes esse possit abalienandi a domo Austriaca imperii nomen, nisi tempora supra quam prospicere possit humana mens mutentur. Quanquam commune malum, rei pecuniariae egestas Batavos insigniter premat, tamen non utilem tantum ipsis, sed prope necessariam fore arbitror erogationem, qua subleventur labores magni cancellariiGa naar voetnoot4. In talibus negotiis multum posse Amstelodami civitatem te non latet. Eam nobis post factum Prussiae iactum aequiorem fore arbitror. De landgravioGa naar voetnoot5, quid agat, ubi sit, incerti haeremus. Galli versis ad propiora armis ea, quae trans Rhenum sunt curanda Suedis et Germanis relinquunt. LunemburgicoGa naar voetnoot6 gaudeo aliquid restare fidei veteris notae Germanorum, sed quam paulatim videmus apud plurimos evanescere. Legatus de Scuto amoris nondum conspicuum se praebetGa naar voetnoot7, in parando choragio etiam nunc occupatus. Eum, ubi videre licebit, non patiar ignarum eorum, quae me de Palatinatu monuisti antehac quaeque non minus prudenter addis de regis BritanniarumGa naar voetnoot8 ad cancellarium literis. WyckiusGa naar voetnoot9, quem agentem Angliae vocant, his diebus ad me recensGa naar voetnoot10 a legato veniens, spem injiciebat propioris quam antehac fuit, nexus regum protestantium inter se et cum Batavis; adfirmavi ei me semper, si quid possem, promtum adiutorem fore et causas aliquot addidi. Quare, quod scribis agi de nova in Angliam legatione, non displicet. Videtur id propositum Anglis, ut bella terris includant, mare pacatum reddant. Melius forte consulerent amicis suis, si oram aut insulam aliquam iuris Hispanici caperent retinerentque, donec de Palatinatu promissa toties implerentur. Francofurti mercatus, quanquam eum liberum fore rex Hungariae promiserat, non dubito, quin frigidissimus fuerit. NeoburgicusGa naar voetnoot11 hic expectari dicitur, haud dubie ad cudenda de pace consilia, initio iam facto per Gallos tam Viennae quam Romae; si rem communem, ut debent, curant socialiter, nihil inde erit mali. Cardinalis Riceliacus suburbana loca subinde mutans Ruellae nunc agit, satis bona valetudine. Vellem minores operae, ut nuper scripsisse me puto, architecti huius industriae responderent. Nunc illa, quibus ipse non sufficit, modo non curantur, modo negligenter curantur. Praeterea vix credibile, quas in eum turbas monachi suscitent, quanquam et monachis utitur; sed illud hominum genus illis solis amicum est, quos in solidum possident. | |
Sed me confabulandi voluptas tui temporis furem facit. Deus te tuosque sospitet. Illustrissimae Dominationi Tuae
| |
Lutetiae, V Octobris n. cal. MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|