Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2300. 1635 oktober 5. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot10.Nobilissime Domine, Magno me beneficio obligasti, quod in tempore maxime necessario non es passus me ignarum eorum, quae in vestris partibus geruntur, scribuntur, dicuntur. Binas abs te literas heri accepi, illas 11 Augusti per EppesteiniumGa naar voetnoot11, alteras 25 Augusti per D. CamerariumGa naar voetnoot12, uberes sane prudentiaeque plenas. Legi et regis DaniaeGa naar voetnoot13 ad SaxonemGa naar voetnoot14 literas. Non miror, quod opimum archiepiscopatum aegre a domo sua avelli patitur. Sed frigida satis videntur, quae adfert, ut se a Lubecensi pactione liberet. Et videtur fine literarum acquiescentis illi pactioni praebere speciem. Utile publico esset, si et ille rex ex animo iratus paci PirnensiGa naar voetnoot15 videretur. | |
Placet quod Lunenburgicus conventus Suedici regni sociorumque non exuit memoriam. Qui Galliam regunt cum ImperatoreGa naar voetnoot1 bellum nondum habent nec omittunt rationes Viennae, Romae, alibi amicitiam cum imperatore sarciendi, pacem autem cum HispanoGa naar voetnoot2 cudendi. Et sane arma non multum promovent. Valentiae obsidio rumoribus iactata ad res nondum venit et de SabaudoGa naar voetnoot3 multi sinisteriora suspicantur. Rhaeti bellum in Tirolensem agrum proferre nolunt, contenti sua tenere. CastilionaeusGa naar voetnoot4, Galliae marescallus, it pro ChaunioGa naar voetnoot5 rerum bellicarum minus gnaro ex Picardia arma Belgis illaturus aut, ut rectius loquar, Picardiam defensurus, quam sub ipsum Ambiani, Dorlani aliarumque urbium conspectum vastant igne et ferro Croati. Maius aliquid vix pollicentur tenues copiae. Tota vis belli in cisrhenanas partes conversa est. RexGa naar voetnoot6 ipse cum XX peditum millibus, VII equitium e nobilitate maxime Sancti Michaëlis monasterium, quod hostis immuniverat, obsidet et iam, puto, ceperit; ad muros enim pervenerat oppugnatio, postremae literae cum e regio comitatu scriberentur. Dux ipse CarolusGa naar voetnoot7 Rembirvillerii castra habet et illis, ut puto, se tenens patietur Gallos pedites autumni hyemisque incommodis, nobilitatem sine stipendio militantem sumptuum diuturnitate, utrosque vero ipsa mora retundere primos impetus. Transtulit eodem sua arma GallasiusGa naar voetnoot8 a landgravioGa naar voetnoot9 liber, qui retrocessisse dicitur. Secutus eum est Valetta cardinalisGa naar voetnoot10 cum duce BernhardoGa naar voetnoot11, an eo relicto Magontiaci variant rumores. Apud Autrimentum vicum periculum virium constat factum et machinas aliquot ad regem missas. Eo argumento Galli victoriam ad se trahentes aiunt quatuor iustorum equitum millia, draconarios aliquos, qui omnes postremum faciebant. Gallasii agmen caesos ab se. Qua de re certiora cognoscemus posthac. Gallorum etiam e primoribus quosdam interiisse iam nunc certum est. Pabuli ingens penuria, multis in locis etiam hominibus victus difficilis. Insulas Margaritae et Honorati tenet Hispanus atque inde imminet navibus Gallicis Italiam aut quae Turcici sunt imperii petentibus, sed in proximo continente turrem, Canes quae dicitur, oppugnare parans deiectus est. Quo se datura sint LunenburgiciGa naar voetnoot12 ac BrandenburgiciGa naar voetnoot13 consilia, sciri etiam hic ad rem pertinebit, multoque etiam magis, si quid tempore et rerum tum communium tum propriarum diligentiore consideratu mitigabitur Saxo. De pactione PrussicaGa naar voetnoot14 multas literas vidi in eundem sensum. Non dubito, | |
quin res magnas per Germaniam Bohemiamque et ei annexa gerendi sit nostris spes, quando cum PolonoGa naar voetnoot1 pacem temporariam foecundissimae, ut audio, terrae et opimi vectigalis concessione redemerint. Deus et haec et alia tum ad gentis Suedicae tum ad totius christiani orbis bonum regat teque, vir nobilissime, sospitet. Nobilitati Tuae addictissimus
| |
V Octobris nov. cal. MDCXXXV, Lutetiae. |
|