Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2302. 1635 oktober 6. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Per occasionem mihi a collega CurioGa naar voetnoot2, viro optimo tuique amantissimo, oblatam non potui non aliquid ad te litterarum dare, quanquam ita inopinato haec mihi obvenerit, ut vix scribendi tempus suppetat. Filium ejusGa naar voetnoot3, harum latorem, ut tibi commendem, opus non est; satis quippe ipse nomine et amicissimorum hominum memoria commendatum: cui siquid benefeceris, gratia ea gravida erit bonis. Nunc ut litteris XIII SeptembrisGa naar voetnoot4 ad me datis respondeam, hoc habe me cum patreGa naar voetnoot5 jam diu scripsisse probare nos consilium tuum, quod te reformatae ecclesiae adjungere decreverisGa naar voetnoot6; addo et alios, qui pacis amantes sunt, in eadem esse sententia. Addideram UtenbogardumGa naar voetnoot7 paulo aliter animatum vereri, ne ea res hic a remonstrantibus in exemplum trahatur, si ministri publici privatos ad suam communionem pelliciant rejectis tantum modo verbi divini praeconibus, qui remonstrantum doctrinam profitentur; et judicare hanc rem in aliquod tempus proferri potuisse, ut interea constet, quid Galli iis consiliis, de quibus ad RivetumGa naar voetnoot8 scripsisse eos monuisti, profecerint. Hae litterae an per Brabantiam missae sunt ibique interciderint, an inter Caletum et Parisios interceptae sint, mihi non liquet. Libros de bonis operibusGa naar voetnoot9 tradam iis, quibus inscripti suntGa naar voetnoot10: ego sane hominem novo quodam more et pontificiis inusitato argumentum hoc tractasse video. Nos omnes satis belle valemus serpente per varias hic domos contagione. ParentibusGa naar voetnoot11 praeter senectutis mala nihil accessit. Rogavit me nuper Losecatius nosterGa naar voetnoot12, ad te scriberem, siquam ille regi GalliarumGa naar voetnoot13 inter eas, quae hic sunt copias, operam navare possit, paratum se esse et ad eam rem opem tuam requirere. Ea quam jam Sylvae ducis habet praefectura ei cum liberis honorifice alendo (sic) non sufficit. Siquid illi e Galliis vel Suecia additamenti accedere posset, id ei foret gratissimum. Si rex aliquem nostratium creare vellet commissarium habito et habendo delectui, vix aptiorem aliquem posset reperire; cogita, ecqua illi in parte possis benefacere. | |
Habet et filiumGa naar voetnoot1, ejus cujus DidericusGa naar voetnoot2 tuus est aetatis, qui jam per biennium militiae nomen dedit omnesque boni militis functiones cum laude sub protribuno TieriensiGa naar voetnoot3 exercuit, nisi quod praeterita hyeme addiscendae linguae gratia Angliam vidit. Is libenter etiam Galliam viseret. Siquid ad ejus quoque promotionem conferre posses, id et patri et sororiGa naar voetnoot4 et mihi longe foret acceptissimum: unicus ille sorori est, quare in eo ornando operam ponere debemus, et est tam bona indole juvenis, ut vel hoc solum sufficere posse videatur. Sed jam manum de tabula tollere cogor, cum iterum monear; desinam igitur, sed ita, ut prius me meamqueGa naar voetnoot5 tibi uxorique et familiae vestrae, vosque iterum omnes divinae protectioni commendem. Vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, VI Octobris 1635. |
|