Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2271. 1635 september 13. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Mi frater, Duos hos libros UtenbogardoGa naar voetnoot9 et MillioGa naar voetnoot10 missos ab homine, qui reformatarum quondam partium, ob bonorum operum praedicationem dejectus pastorali munere, postquam diu per remonstrantes in Hollandia Holsatiaque, postremo et per Socini congreges ambularat, obtentus sibi satis datum putavit ad romanam ecclesiam transeundi; cujus ope pro medico animarum factus est corporum medicus. Et ne sic quidem vetus opificium obliviscens hanc bonorum operum laudationem ediditGa naar voetnoot11, in qua agnoscas διφυές τι, interpretationes quidem apostolicorum locorum ab illis sumtas, per quos transiit, distinctiunculas autem illis interpretationibus minus congruentes, haustas ex scholasticorum inerudite subtilium minutiloquentiis. Ego tibi pro labore hos libros curandi fructum lectionis deberi intelligo; non tamen, ut a te exigam, quod ego praestiti, ut totum hoc qualecunque est, perlegas, sed et oculo delibes caetera, haereas autem nonnihil in ea parte, quae optima est quaeque ad Scripturae intellectum pertinet. Ego de meo consilio adjungendi me ad ecclesiam reformatam, multo quam nunc est aequiorem, neque | |
sentiendi tantum, sed et loquendi libertatem ferre edoctam scripsi ad te antehacGa naar voetnoot1 neque tamen quicquam responsi habui. Ventine tardent an sint quidam et literarum latrones, nescio. Te cum parentibusGa naar voetnoot2, uxoreGa naar voetnoot3, liberisGa naar voetnoot4, propinquis, amicis optime valere quam maxime opto. Lutetiae, 13 Septembris novi Cal. anni 1635.
Filium DidericumGa naar voetnoot5, simul hybernari coeperit, huc mitti rogo. Tui amantissimus frater
|
|