Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2272. 1635 september 14. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime Domine, Quomodo gratiora esse solent, quae exspectantur, ita heri mihi se earum avidissimo obtulere literae tuae datae 7/17 Augusti. Scio curandi vias non esse faciles ac propterea non miror, siquid non venerit; siquid autem venerit, lucro apponoGa naar voetnoot7. Sane, ut ais, tarde hic omnia procedunt, majorque est sumtus, majus periculum, postquam tot tam pulchrae occasiones effluxere. Tamen Gallis gratias agamus, qui tandem evigilant. ValettaeGa naar voetnoot8 et BernhardiGa naar voetnoot9, illius cardinalis, hujus ducis, exercitus Rhenum transiere et fine Augusti Hochemi erant. Nosti, ut puto, locum Francofurtum inter et Rhenum. Miserat eo e tribunis unum suis landgraviusGa naar voetnoot10, qui hoc tempore admirandum constantiae praebet exemplum. Gallicus et Bernhardi exercitus habere scribitur ad VIII peditum, X equitum millia. Si landgravius, ut ibi putabatur, prope tantundem habeat, facilis collectu est ingens summa, cui non plane par GalassiusGa naar voetnoot11 - dicitur habere peditum XVIII, equitum XII millia - Rhenum et ipse transiit sperans intercedere se posse, ne landgravii exercitus cum Gallico coëat. Manet interim Heilbrunnae Hungariae rexGa naar voetnoot12 et civitates pactionibus captat non male hactenus procedente artificio. Ducis LotharingiGa naar voetnoot13 adhuc in Lotharingia vires praepollent; praelium, ut puto, est fugiturus, ut Gallicam nobilitatem fatiget nec longae militiae suetam nec diuturnis sumtibus parem. In Italia post captum tenue oppidum Villattam nihil actum didicimus; sed copiae dicuntur esse satis magnae, Gallorum XII peditum, duo equitum millia, | |
dimidium ejus a ParmensiGa naar voetnoot1, paulo minus a MantuanoGa naar voetnoot2. De AllobrogeGa naar voetnoot3 quid dicam? Infideli, ut Horatius olim scripsit, novis rebusGa naar voetnoot4? Fedus signavit, ductum belli a rege GalliaeGa naar voetnoot5 delatum sibi, ut invidiosum apud Italiae principes, recusavit; copiarum submittit haud ita multum: uno verbo, sedet duabus sellis. Classis Hispanica in illo mari neque de insulis Stoechadibus neque de Provinciali ora cogitans amplius, quot potuit milites transposuit in proxima Mediolano, quo in agro Hispani nunc habere putantur XIV peditum, duo equitum millia satis ad bellum, nisi graves ibi per autumnum pluviae dirimant infestos. Captus hic est et in Bastiliam datus marchio TavaniusGa naar voetnoot6, quod permissu quidem Arausionensis principisGa naar voetnoot7, sed impermissu BressaeiGa naar voetnoot8, huc venisset. Nobilis EthruscusGa naar voetnoot9 rerum valde peritus, his diebus me adiit e Brabantia recens. Ajebat et Hispanorum et Belgarum relatu cognosse se, si, cum conjuncti sunt exercitus, potius in Atrebates iisque vicina incubuissent Galli, nullius oppidi tutandi spem fuisse, praeterquam Cameraci. Video querelarum et accusationum mutuarum plena omnia. Ego et in hac re et in veteribus historiis observo, quam saepe in irritum cadant splendidi quamvis conatus divina eos potentia difflante, quae vim suam amat in modicis rebus ostendere. Tum vero licentia militaris tanta fuit, ut non Dei tantum, sed et hominum aequitatis non oblitorum animos posset avertere. Video mihi videre nunc triumphantes qui cum dissidentibus circa sacra societatem omnem, nimium forte indiscrete, improbare solent. Nemo erit, qui non se vatem putet. Sed multis sophisma imponit τὸ μὴ αἰτίου, ὡς αἰτίουGa naar voetnoot10. Ad haec minime necessaria me protraxit tecum velut praesente colloquendi voluptas. Spero te a castris jam reversum feliciter, ubi quid sit, quod qui inde adveniunt, huc nuntiant, de immunito loco ab hoste cis Rhenum supra ejus amnis divortium, discere aveo. Spero malum a Dunquercanis in piscatu acceptum non tantum esse, quantum his in locis dicitur. Rogo credas neminem esse, qui tibi, nobilissimo filioGa naar voetnoot11 tuisque omnibus feliciora exoptet quam ego illud insuper unice exoptans, aliquid praestare ut possim vobis non ingratum. Illustrissimae Dominationi Tuae omni
| |
Lutetiae, 4/14 Septembris MDCXXXV. | |
Adres: Illustrissimo Domino D. Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 12/22 7bris Ao. 1635. |
|