Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2326. 1635 oktober 31. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot5.Illustrissime Donine, aant. Verumne sit, quod dicitur, nescio equidem literas, quae huc veniebant mari, ab hoste interceptas. Certe ter septeni dies ierunt, ex quo nihil inde ad nos advenit. Abs te postremas, quas habui, eae datae erant die Septembris XXIV. Mireris quanta hic sit liberalitas. Duci BernhardoGa naar voetnoot6 IV milliones promittuntur annui ad alendum exercitum federatorum Germaniae - id enim nomen retinet - ad VI millia equitum, peditis duplum. In praesens CCCCm florenorum sperat se ablaturum BonicaGa naar voetnoot7. Magna est ducis Bernhardi fama, quod servasse exercitum Gallicum, cum se nuper a Rheno retrorsum reciperet, creditur; et re, si hostis velit, ad proelium spectante - id enim rexGa naar voetnoot8, qui huc rediit, se velle profitetur - et ad vires et ad famam pertinebit illum ducem retineri in partibus. GalassiusGa naar voetnoot9 apud Dieusium habere dicitur XVIII peditum, XVI equitum millia, superior Gallis haud dubie, maxime ex quo feudorum possessores sumtibus exhausti et regis secuti exemplum ab eo fine abierunt. De Valentia habemus nihil, nisi spem bonam, quae tamen inanescet, nisi jam nunc aliquid actum est. Imminent enim humentium camporum tempora, qua | |
pene est, ut exspectasse dicatur SabaudusGa naar voetnoot1. Ita sero copias promissas adduxit fratremGa naar voetnoot2 interim apud Brabantos habens et procuratoremGa naar voetnoot3 apud Hispanos. MutinensisGa naar voetnoot4 videtur se bello subtrahere conditionibus ab HispanoGa naar voetnoot5 latis contentus. ParmeniiGa naar voetnoot6 minatur pontifexGa naar voetnoot7; si sponte id facit, infidus Gallo; si coactus, non pluris faciendus quam ii, qui in aliena sunt potestate. Plura tempus parturit, quae, ubi apparuerint, scribam optans interim res felices publico ac tuis, Illustrissime Domine, privatis rebus. Tuae Illustrissimae Dominationi
| |
Lutetiae, XXXI Octob. n.C. MDCXXXV. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|