Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2319. 1635 oktober 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot7.Quid nunc potissimum aut nuntiem aut non nuntiem, necessariis adeo temporibus mirum esse non debet, si nesciam. Argentorato nunquam literas accepi ullas, Meti nullas post GemmingiiGa naar voetnoot8 abitum. Jam vero utraque praeterea itinera ita sunt excursibus infesta, ut, nisi cum magno praesidio aut furtim, nihil huc adferatur. Quae ex PonicaGa naar voetnoot9 intellexeram, perscripsi intra hos septem dies viis duabusGa naar voetnoot10. Is nunc apud cardinalem est Riceliacum diei ferme hinc itinere agentem. Praeter ea, quae significavi de Gustaviburgo omisso eo ipso tempore, cum cis Rhenum | |
relatae sunt ValettanaeGa naar voetnoot1 et BernhardinaeGa naar voetnoot2 copiae deque ducis Bernhardi consilio subtrahendi Maguntiaco suum militem, recte suum dico, quia foederatorum nec nomen restat, illud quoque intellexi, queri ducem Bernhardum, quod a Sublimitate Tua, postquam ex illis locis discesserat, nullas accepit literas. Hanoviam sed et Franquedaliam periclitari ipse fatebatur. Nassavium DillembergensemGa naar voetnoot3 cum CaesareGa naar voetnoot4 convenisse rumor heic est, an certus equidem ignoro. Inter loca Romae destinata ad reconciliandos romano-catholicos principes videtur ob propinquitatem heic maxime placere Spira atque eo Roma ejus rei causa mitti GuenettiusGa naar voetnoot5 dicitur. Qui plurima tenebunt, iis haud dubie magis ex voto pax succedet. Nunc regeGa naar voetnoot6 huc redeunte - Vitriaci est, venturus Versaliam prope hanc urbem - Nanciaci iterum consultant Gallici ductores, qua maxime ratione auferre commeatus LotharingoGa naar voetnoot7 possint. Ego, qui id fieri possit, non video, cum Caesariani et Lotharingus multo superent regis copias, quibus et Bernhardinas accenseo. Unum GallasiumGa naar voetnoot8 plus triginta habuisse millia ajebat Ponica, quorum vix tertia pars penes Valettam et ducem Bernhardum erat. Adde jam Lotharingum populares omnes ad se trahentem et crescentem ex Burgundiae Belgicaeque auxiliis; adde WaertiumGa naar voetnoot9. Helvetiorum de XII millibus tria praesidiis attinentur, tria in Picardiam iere arcendis Croatorum incendiis. Nobilitas etsi autumnalibus morbis et hoste non attereretur, sumptus tamen tolerare ultra tam caro victu non poterit. Itaque amoto regis conspectu, quo solo retinetur, diffluet. In Rhaetis res sunt, quo antehac scripsiGa naar voetnoot10 loco. Populi illi amantes libertatis et infida regum foedera experti res tantum suas agunt. De Valentiae obsidio nihil, quod dicam, habeo, nisi qui obsidentur non pauciores esse quam qui obsident: SabaudumGa naar voetnoot11, qui in castris Gallicis exspectabatur, satis longe Trine agere: ejus interim legatumGa naar voetnoot12 in aula esse Hispanica. Haec praecipua sunt. Venio nunc ad ea, quae ut momenti minus habent, ita non aeque certa duco. Ex Ponica ista: esse duci Bernhardo quinque millia equitum; alii multo minorem indicant numerum; Maguntiaci valde esuriri. In castello tamen ad Maguntiacum sollicite quaerenti mihi non negabat esse alimenta ad tempus aliquod; HogendorpiumGa naar voetnoot13 | |
[pagina 288]
| |
Ga naar voetnoot13 a duce Bernhardo in loci tutela retentum; | |
Suedum quendam sub ipso imperantem, quod abire vellet, etiam vulneribus male habitum ab eodem duce. Eidem Coburgum obvenisse, Altenburgi et Isenaci spem non longe esse. A Caesare ei offerri magna, ductum exercitus sub nullius nisi regis HungariaeGa naar voetnoot1 imperio; pactiones aequas cum Franconiae episcopoGa naar voetnoot2 de ejus territorii reditibus. Magnam duci cum cardinali Valetta et prope fraternam esse amicitiam; pontem qui ad Maguntiacum fuerat, translatum ad Mosellae et Rheni confluentes. Ex VenetoGa naar voetnoot3 haec: civitatem eam iter per terras suas Caesarianis aut Hispanis non concessuram neque tamen venturam hoc quidem tempore ad hostilia cum Austriaca domo undique sibi finitima, praesertim post infidae societatis tot antehac exempla. Alimenta interim a se dari RohaniiGa naar voetnoot4 copiis et pecuniam ad terrae suae praesidia MantuanoGa naar voetnoot5. Ab HispanoGa naar voetnoot6 pontificemGa naar voetnoot7, ut ParmensiGa naar voetnoot8 infestus sit, lactari spe principatus ejus ad aliquem pontificis consanguineum transferendi. In Tirolensem agrum super IV, quae fuerant, millia, quinque advenisse alia. Roma scribitur ita ibi sentiri: de loco conventus ad pacem arbitrium ImperatoriGa naar voetnoot9 permittendum; multum nocere Gallicis rebus, quod valetudinis causa absit cardinalis Riceliaci fraterGa naar voetnoot10. Parmensis excusationes vix ibi audiri, et fuisse qui ob turbatam Italiam excommunicandum censerent. Ex Hispania, opimas conditiones ibi Sabaudo afferri: misisse Genuates excusatum, quod transire Gallos per suum agrum ad Parmensem sivissent. Ad Anglorum querelas de Palatina domo e pace exclusa judicasse ducem OlivariumGa naar voetnoot11 non pati tempora, ut definite aliquid respondeatur. In Brasiliam destinata quae fuerat classis, eam attineri defendendis contra Batavos et Gallos Catalauniae Galaeciaeque littoribus. Novem milliones a Castellano regno promissos regi quaeri magnis in victum vestesque oneribus et centum scutatis annuis in carrucas singulas. Venditam proscriptis veniam. Ire ad Navarrae fines militem. Pecuniam inde ad res Italiae, Germaniae, Belgicae non missam metu ex Africa et Gallia praedonum. Mediolano nuntiatur Parmensis exercitum nudari fuga. Legatum MelonemGa naar voetnoot12 eo jam advenisse adferentem, quae sint placandis Sabaudo et MutinensiGa naar voetnoot13. At Neapoli obligatis regni reditibus missa CXXXm scutatorum in Germaniam, XLm in Austriam, LXXXm Mediolanum, quo et peditum decem, equitum duo millia mitti; bona, quae ibi sunt Parmensis, addici fiscoGa naar voetnoot14; ejectos Sicilia hospites Gallos. | |
Florentia vero rapi in militiam externos, ut aut oppidis Etruriae sint praesidio aut Mediolani terras defensum eant. Adeo enim profiteri eum principemGa naar voetnoot1 Hispanicas partes, ut viso Parmensis scripto illudens dixerit regem Parmensem duci Hispaniae bellum indicere. Vienna haec habemus: dicere comitem OgnatensemGa naar voetnoot2 et Germanicas et Belgicas res, quomodo posset, positurum aut etiam omissurum Hispaniae regem potius quam Italiae negotia deserat. Credi inimicitias inter Sabaudum et CrequiacumGa naar voetnoot3; adversus TrevirensemGa naar voetnoot4 velle Imperatorem jure agi, quo testatior fiat ipsius clementia. De pace ibidem hos sermones esse, de Pignerolo rem silentio posse transmitti; Mantuanus si Gallos suis ex oppidis dimittat, etiamsi de eo nulla fiat conventio, id satis fore: duci Carolo si non possit obtineri Lotharingia, ferendum, ut duci FranciscoGa naar voetnoot5 detur. Haec omnia ut affirmare non est animus, ita reticenda non duxi. Si longius aequo moratus sum Sublimitatis Tuae tempora, observabo posthac quemcunque praestituerit scribendi modum. Atque interim ejus rebus, Excellentissime Domine, fausta omnia precabor. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Octobris 1635.
Franquendalium in hostium esse potestate jam nobis nuntiatur. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi, die 9/19 Nov. 1635. |
|