Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2294. 1635 september 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3Excellentissime Domine, Dolet mihi, quod per eum hominem, qui huc cum literis ad cardinalemGa naar voetnoot4 venit, nihil ex comitatu Sublimitatis Tuae acceperim. Nam his in locis, qui novi nihil adfert, vix est, ut novi quicquam discat. Hispanica classis revixit et galeonibus decem, galeris viginti descensum fecit in duas insulas, alteram Margaritae, alteram Honorati sive Lerinam. Eae insulae | |
objacent extremo prope littori provinciae Narbonensis ad Pedemontanum finem. Nullum ibi munimentum praeter turrim unam erat; dicuntur Hispani nunc ibi immunire se. De Valentiae obsidio rumores sunt, sed rerum Italicarum gnaris non crediti: quanquam ParmensisGa naar voetnoot1 satis magnifice causas ediditGa naar voetnoot2 derelictae Hispanicae amicitiae. SabaudusGa naar voetnoot3 ita adhuc agit, ut credi nolit esse in partibus. Veneti spectant adhuc. RexGa naar voetnoot4 Barri nunc agit Lotharingis, qui ad S. Michaëlis se immunierant, imminens; deinde id agens, ut tuta Nanciacum itinera faciat, quae nunc mire per rusticorum latrocinia infesta sunt. DucisGa naar voetnoot5 ad Rambervillerium castra aggredi IncolismensisGa naar voetnoot6 intutum judicat: famem an ei facere possit, ne ipse quidem in bona copia, incertum. Non procul inde arcem obsidet LafortiusGa naar voetnoot7. Rex ipse tum veteris tum novi dilectus apud se habere creditur XII peditum, sex equitum millia. Sed et duci Lotharingo auxilia valida advenere sub amazone PfalsburgicaGa naar voetnoot8, MerodioGa naar voetnoot9 MetternyckoGa naar voetnoot10, BadensiGa naar voetnoot11 et aliis. Inter Rhenum et Francofurtum quid agatur, incerti sumus. Nec minus de landgravioGa naar voetnoot12, quem retro iisse nonnulli ajunt. Sed scribunt Galli ex aula regis multum diffluere ValettaeGa naar voetnoot13 exercitum, quanquam his diebus XVIII millia Pistoriensium equis eo perlata sunt, sed desunt ad vitam necessaria, magnum malum, nisi cum hoste commune esset. CastilionaeusGa naar voetnoot14 parat se, ut in Picardiam eat, duodecim peditis, duo equitum millia secum tracturus, sed effluxit jam anni tempus, quo res ad eum limitem geri oportuit. Haec nunc habebamus; rogo autem Sublimitatem Tuam, ut eorum, quae scripsi antehac ad legationis dignitatem tutandae pertinentiaGa naar voetnoot15, memor sit vel mei vel publici causa. Deus, Excellentissime Domine, faveat Sublimitati Tuae. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 18/28 Septembris 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|