Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2295. 1635 september 29. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, RespondiGa naar voetnoot2 prioribus tuis litteris, neque quicquam interea accepi; nunc hoc addam allaborasse me, ut chartas Roterodami tibi ablatas reciperem, sed nihil profecisse. Nemo enim deputatorum, qui jam hic sunt, novit, ubinam eae sint. Allocutus sum DuvenvordiumGa naar voetnoot3, qui hoc solum mihi dixit se defunctum esse eo quod sibi impositum erat munere, chartasque corbibus impositas in manus deputatorum consignasse neque scire se, quid iis actum sit aut ubi lateant. Non desinam porro perscrutari, ecquid certius reperire possim, sed, ut vere fatear, vereor me operam lusurum. Illud interea me reficit, quod senator ReygersbergiusGa naar voetnoot4 nihil magnae rei inesse asseverat. Nova quod attinet, quotidie intelligimus magna inter provintias earumque membra esse dissidia. Batavi praecipue negotium maris urgent et omnem movent lapidem, ut Dunkerkani pellantur, quos jam iterum vela fecisse rumor est. Aliae provintiae aliovorsum tendunt. Propugnaculum SchenkianumGa naar voetnoot5 duobus aliis propugnaculis ita obsidetur, ut nihil inde mali, cum bono Deo, timendum sit. PrincepsGa naar voetnoot6 nuper cogitaverat cardinalemGa naar voetnoot7 ipsum in captivitatem deducere, sed hostes, ut videtur, praemoniti periculum declinavere. Frisii pecuniam, quam in usus militum conferre debent, vix sciunt conficere, et non nisi gravissimo faenore eam accipiunt. Hollandiae fides nondum labascit, et si homines satis fortes et cordatos patria haberet, posset publicae auctoritatis apud socios jactura jam sarciri. Sed nimirum perditissimo vivimus saeculo, quo sola adulatio quaestu, libertas odio habetur. Nos omnes satis bene vivimus et valemus, quanquam lues hic grassari incipit, vicenos fere singulos in dies absumens. Tu quoque cum tua uxore et liberis salve et vale. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XXIX Septembris 1635. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 29 Sept. W. de Groot 1635. Rn boven aan de brief: rec. 1 Nov. |