Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdScripsi ante triduumGa naar voetnoot1 per Curii filiumGa naar voetnoot2, nunc iterum repeto, nequa bona curandarum litterarum elabatur occasio. Libros tuos chartasque, quae apud nos sunt, omnes ligneis tribus thecis inclusos mittimus veteri nota signatos. Nihil ejus generis apud nos jam reliqui est praeter Inscriptiones SmetiiGa naar voetnoot3 patrisGa naar voetnoot4 nomen praeferentes, quas ille sibi retinuit. Retinui et ego duos manuscriptos in folio, in quibus multa patriarum urbium descripta sunt privilegia; eos pater e bibliotheca DouzaeGa naar voetnoot5 tibi utendos datos credit, et haeredes Douzae eorum ante aliquot annos mentionem fecisse asserit. Ego aliquoties in iis video mentionem fieri manuscripti BerlarianiGa naar voetnoot6. Caeterum nescio, quo jure tui sint, et dubitare me facit patris auctoritas. Tu si et eos libros tibi mitti velis, fac intelligam.Sunt et apud nos gentilitiae tres picturae tuae, quas si et ipsas mitti placet, ut jusseris curabo. Spero numerum librorum tibi constiturum, sed video nonnullos vitio tecti in aedibus HohenloicisGa naar voetnoot7 et mutatione loci propter comitis BerganiGa naar voetnoot8 et deinde HohenloiciGa naar voetnoot9 adventum, pejus quam vellem affectos, sed et hoc infortunio tempotum acceptum ferre debes. Filium DidericumGa naar voetnoot10, ubi in hyberna discessum fuerit, ad te mittemus; sed si princepsGa naar voetnoot11 ipse illic hybernari constituerit, cum hyemis tempore nihil fere possit addiscere, an non etiam nihilominus venire eum ad te jubeas, id vero explices velim. De PetroGa naar voetnoot12 vero animi tui sententiam intelligere valde expeto, et interpellat me saepiuscule de ea re CorvinusGa naar voetnoot13: nihil est quod eum vel ad brevem navigationem a nobis induci posse arbitreris. | |
De rebus publicis nihil a me boni accipies: ferunt rumores Bernardum WeimerensemGa naar voetnoot1 cum copiis suis aut certe potissima earum parte a GallassioGa naar voetnoot2 caesum, castris, tormentis ac impedimentis exutum: et frequentes quos hactenus habuimus malorum nuntii, ut hoc quoque credamus facitGa naar voetnoot3. De recuperando propugnaculo SchenkianoGa naar voetnoot4 parva spes est, nisi hyems nobis aliquid auxilii attulerit. Interea hostium progressus sisti posse speramus. Sed si CaesarGa naar voetnoot5 ubique in Germania triumphet, vereor, ut in nos cudatur fabaGa naar voetnoot6. ReygersbergiusGa naar voetnoot7 se cum Rotterodamensibus, quos et ipsos jam pestis affligit, acturum brevi pollicetur. De cogenda ea, quae hic est, pecunia, rogo mihi ad ea, quae super hac re antea scripsiGa naar voetnoot8, quamprimum respondeas. Adrichemus nosterGa naar voetnoot9, e castris redux, PavioGa naar voetnoot10 longiorem in Galliis moram indixit, quippe cui domuitionem princeps Auriacus neget. Nunc iterum annitar, ut illud de testimonio Delfensium perficiam. Ex Reigersbergio intelligo rursus aquam tibi haerere super tua cum Carentonianis conjunctione, et sunt jam varii, qui e Galliis intellexerint eam tibi jam stare sententiam, ut te ipsis sis adjuncturus: profecto scire ii homines debebant te publicam esse personam, et proinde sine dignitatis tuae jactura non aliter posse ipsis accedere, nisi cum praerogativa honoris legatis competente. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot11, et quid rerum apud vos geratur, saepiuscule perscribe. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, IX Octobris 1635. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 1 Nov. |
|