Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1546. 1630 oktober 5. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot11.Quod literis tuis mense Augusto ad me datisGa naar voetnoot12, amoris in me plenissimis, non | |
respondi, maxime Salmasi, prima causa est, quod illis ipsis spem tui Lutetiam adventus feceras. Credidi autem facile, ut solemus homines, quod ardenter optabam, tum quia semper mihi maximi est tua frui consuetudine, tum quia de iis ipsis, quae literae tuae continebant, avebam tecum disserere ea libertate, quae colloquentibus propria est. Accesserunt silentii causae minores, quod scilicet in negotio istoGa naar voetnoot1 ad academiam magis quam ad te pertinente multa videbam admissa per dolum partim, partim etiam per culpam eorum, de quibus ego jampridem plurima querenda habeo; verebar autem, ne ea referendo viderer meas ipse injurias persequi, et id agere, ut in tranquillo positos meis aestibus involverem. Praeterea cum sciam, quid postremo decretum esset, et super ea re tuum exspectari responsum, nolui consilio meo aut academiae altricis meae obstare commodis, aut tibi auctor esse, ut quicquam ageres, minus generose quam ego, res mea si esset, acturus essem. Nunc cum sponte tua nullo meo hortatu id decreveris, quod te dignum est, nihil habeo aliud, nisi ut id toto animo approbem atque collaudem. Habes hic Vossii literas, quas accepi heri, haud dubium, quin eodem de argumento. Nam et mihi scribit cum maxima testatione fidei in te multum simul incusans illorum ambitionem et impudentiam - his utitur vocibus - qui pravis artibus non tam tuae dignitati, quae ex literis satis magna est, quam publicis utilitatibus semet objecerunt. De illis porro, quas prius miseras, literisGa naar voetnoot2 securum te esse jubeo: servatae sunt atque etiamnum a me servantur non tantum ea fide quam amicitia imperat, verum etiam ea veneratione, qua tua omnia prosequor. Locum illum, quo Rigaltius ex suis contumeliis causam accersit tuae in professione religionis constantiaeGa naar voetnoot3, vidisse me memineram, sed ex eo alia curata est scripti illius editioGa naar voetnoot4, in quo illa pars abest, nescio an quia offendi te intellexerat; nam quin te illa verba designaverint dubium esse non potest. Haud credas, quam morte AurelianensisGa naar voetnoot5 et Rigaltius et qui fautores ei sunt gaudeant. Neque enim dubitant, quin perpetuum in illo hostem habiturus fuerit Rigaltius; et jam omnium in illum academiarum judicia collegerat jactabatque manifestis eum argumentis teneri haereticae pravitatis. Adeo nihil illi profuit toties velum ex vento vertere: non magis sane quam RicherioGa naar voetnoot6, cui illi ipsi insultant et illudunt qui confessionem ei extorserunt rei nec illi nec ipsis creditae. Quis dubitat haec videns quin aperte in impietatem ruat Gallia, cuius ego pestis tam multa quotidie παϑογνωμονιϰὰ video ut vivere me paene taedeat, inter tales vivere taedeat omnino. Etiam libri plurimi prodeunt nihil credere docentes. Et haec vident feruntque οἱ ἀναμάϱτητοι, per quos quae Tertullianei loci fuerit sententiaGa naar voetnoot7 dicere non licet. UranologiiGa naar voetnoot8 caudam non totam quidem, sed tamen inspexi. Inter alia miror, | |
quod SeldenumGa naar voetnoot1, a quo nominatus honorifice fuerat, quaedam etiam placita ipsius defensa, tanti non fecerit ut nomen ejus poneret. Tantum et in libro et in indice Marmorum ArundelianorumGa naar voetnoot2 editorem appellat, nimirum quia haereticos nisi contumeliae causa nominare piaculum est. De BisciolaGa naar voetnoot3 autem ridiculum, quasi ille aliquid legerit quod tu non legeris, qui etiam ea legisti, quorum Bisciola et Bisciolae congreges nomina ignorant. Valde placet mihi propositum tuum forti silentio talia ulciscendi. Tantum in justo aliquo opere, quale est quod nunc moliri te dicisGa naar voetnoot4 et quo ego non aliud avidius exspecto, res potissimas, in quibus ab illis peccatum est ita debes tangere, ut ipsi simul tangi se sentiant. Caeterum in persequendis singulis, in reponendis maledictis adeo vitam tuam perire nolim, ut etiam chartas pluris putem. Verissime dicis hoc illos agere, ut te non cum illo Terentiano adversatore in otium transdant, sed in molestissimum negotium, a quo semel expedire te debes. De collectione Ephesina HamburgumGa naar voetnoot5 haud minus septies scripsi et amici quidem operae non parserunt, sed qui ex Delmenhorstii supellectile illum librum accepitGa naar voetnoot6, trico est et Imperatoris jus obtendit in ea, quae Palatini principisGa naar voetnoot7 fuere. Satis apparet obtentui id sumi; nescio an is quoque detrahi ei possit literis Imperatoris ad senatum Hamburgensem quas in usum regiae bibliothecae legati a Gallia, qui nunc sunt Ratisbonae, possent impetrare, honesta specie, ne omnibus pereat liber omnibus scriptus et Ecclesiae perutilis. Id si Rigaltius suorum esse vellet operum, rem faceret meliorem omnibus iis, quas jampridem facit. Sed abesse in agendo frigus deberet. Quod adeo illi proprium est, ut in amores etiam se insinuet tam aperte, ut profiteatur sibi de iis ob liticulas quasdam, quae ipsum exercebant, cogitare vacuum non fuisse. Libri illius ἴσον habet HeinsiusGa naar voetnoot8 certo certius. Sed puto videbit jam clarissimus IustellusGa naar voetnoot9, apud eum non tantum se posse quantum speraverat. OpitiusGa naar voetnoot10 et literas tuas accepit et gratias tibi jussit agi maximas, subito revocatus in Silesiam a Barone DonaviensiGa naar voetnoot11, qui ibi in summa re ac potentia floret, Caesarianus adeo ut et religionem domini induerit. Vidimus hic duos intra haud nimis longum temporis spatium familiae ac nominis ejusdemGa naar voetnoot12, sed in | |
pietatis negotio constantes, quorum Achazius te, ut puto, Divione convenit - nam eo se ire dicebat velle tui visendi causa - alter, Christophorus, missus in praefecturam Arausionensem a principe, cuius matrona soror est ejus quam ipse in matrimonio habetGa naar voetnoot1, cum hac transiret, non modo honorifice admodum de te est locutus, sed et libera indignatione invectus est in eos, qui te Lugduno invidissent. Ostendit non ita dudum edito libello VossiusGa naar voetnoot2, quanti eam familiam faceret; et sane digna est, quae cordi sit literatis, cum ipsa raro tantae nobilitatis more, literarum cultum literatorumque amicitiam plurimi semper fecerit. Sed ego aliis in alia delapsus haud satis considero, quantas occupationes morer. Abrumpam igitur, hoc uno addito resalutari te officiosissime a BignonioGa naar voetnoot3. Vale, vir summatum summe. V Octobris anni MDCXXX Lutetiae. Specimen hoc editionis, quam de Iustino facit BerneggerusGa naar voetnoot4, imperfectum quanquam, ad te mitti voluit, ut ex eo cognoscas formam non hujus tantum, sed et eorum, quae sequentur, operum. | |
In dorso: 5 Octobris an. 1630. |
|