Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1521. 1630 juni 23. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot5.Cl. Salmasio H. Grotius S. Literis tuis et eruditissimis, ut sunt tua omnia, et in me amicissimis, quas huius Iunii Kalendis ad me dedistiGa naar voetnoot6, Salmasi maxime, respondissem iamdudum, nisi exspectassemus historiolae aliquid de illo negotio LugdunensiGa naar voetnoot7, cuius te participem avebam facere. Nunc vero nihil ejus accepi, unde conjecturam facio quiescere id negotium forte ob fluctus, quos ibi nunc pastores magistratibus irati concitant. Sed haec omnia melius noverit IustellusGa naar voetnoot8. Interim hic et RigaltiusGa naar voetnoot9 et AurelianensisGa naar voetnoot10 libellis certant, si tamen certamen est, ubi hic verberat, ille vapulat tantum. Utriusque libelli definito tantum numero exempla typis descripta sunt, quae paucis admodum dantur, ne in vulgus et ad haereticos emanent. Ego non ab ipsis scriptoribus sed ab aliis aegre legendi copiam impetravi. Rigaltius epistolam suam ad BarbarinumGa naar voetnoot11 bene exsectam hic reposuit demtis illis de Cerb(er)o et siqua similia dicta ipsi in episcopum et gratia florentem exciderant. At Aurelianensis, ut ostenderet iustas sibi esse in illum | |
insurgendi causas, totam suo libello inseruit. Causam totam deserit Rigaltius, nisi quod de interpretatione TertullianiGa naar voetnoot1 pertendit, sed ita, ut errasse in hoc eum dicat effascinatum MontaniGa naar voetnoot2 spiritu. Caetera quae ipse in epistola ad Barbarinum attulerat facta eundem morem testantia, aut falso narrata dicit, aut esse temeraria minimeque probanda. Aurelianensis late ostendit, quae incommoda sequantur Rigaltianam interpretationem nempe qualis et in Notis et in epistola ad Barbarinum exstabat, everti characterem, labare auctoritatem synodi TridentinaeGa naar voetnoot3, aliaque ejus ϰόμματος. Addit denique virum nobilem atque eruditissimum Cl. Salmasium hoc se argumento defendere, quominus ab haereticorum castris ad Ecclesiae transeat. Vult igitur ‘offerre’ apud Tertullianum intelligi de illis, quas eulogias aut panem benedictum nunc vocant, qualem etiam ad longius absentes missum vult. Et huc trahit ea, quae de oblationibus singulorum passim et apud Tertullianum et CyprianumGa naar voetnoot4 leguntur. At mihi et veteres canones et eos ipsos, quos pro se adfert scriptores legenti persuasissimum est, Tertulliani Cyprianique aevo illas novas eulogias fuisse incognitas, cum adhuc idem esset εὐλογία quae εὐχαϱιστία. Et ex illis ipsis panibus ac vino, quod fideles in ecclesia obtulerant, - nam alia dona ad domum episcopi aut presbyteri mittebantur - factum per preces ecclesiae Dominici corporis ac sanguinis Sacramentum, residua vero cessisse pauperibus. Iisdem vero temporibus in signum fraternae unitatis missam absentibus ipsam Eucharistiam ex Eusebii loco de PolycrateGa naar voetnoot5 aliisque multis evidentissimum est. Characterem ϰαὶ τὸ τί ἦν τοῦ πϱεσβυτέϱου everti vult Aurelianensis, si alicui non presbytero ius detur etiam in gravissima πεϱιστάσει consecrandi. Quid igitur faciet synodo LaodicenaeGa naar voetnoot6, quae τὸ ποτήϱιον εὐλογεῖν interdi(xit) non diaconis, sed tantum ὑπηϱέταις, id est, ut latinus interpretatur, ‘subdiaconis’? Accusat haereseos Rigaltium, quod significaverit Ecclesiam multa nunc observare, quae olim non observabat. At ipse in observationibus antehac editis quam multa nobis exhibet ab horum temporum more longissime distantia? Et in hoc ipso libello ipse erit haereticus, qui dicat infantibus datam Eucharistiam, tum iis, qui post baptismum defecissent, nunquam datum fuisse reditum ad ius Eucharistiae. Et haec quidem Aurelianensi responderim, Rigaltio vero, non, si ille facilem causam deserit, ideo ei vindices defuturos. Et ut omnes, qui nunc vivunt, metu mussent, Erasmum suscitabimus, qui in epistola ad Cudbertum Tonstallum - ea est Epistolarum libro XXVI, tomo operum tertio - aperte dicit temporibus apostolorum fuisse synaxim, quam laici inter se faciebant adhibita precatione et | |
benedictione et eum panem appellabant corpus DominiGa naar voetnoot1. Et sane, nisi cavillari volumus, quid aliud est in actis ϰατ᾽ οἰϰίας. In epistola tua recte colligis voces Phoenicias in lingua Punica mansisse ad Augustini tempora. Docet hoc apud Hieronymum ‘alma’, המלעGa naar voetnoot2, quod Poenis virginem ait significasse, at apud Augustinum ‘Salus’, quod latinis quidem Augustinus id ait significare, quod omnes scimus, Poenis vero tres שלש. Haec cum ita se habeant, verum tamen est Augustinum, qui Punice sciebat, hebraice nescisse. Haud dubie longa aetas multa externa in sermonem Paenorum invexerat, et ipsa illa, quae cum hebrae(orum) congruunt radicalibus literis, vocalium sono et flexione nonnihil differebant, quod et illa apud Plautum scenaGa naar voetnoot3 ostendit. In Orientis studiis pergere te gaudeo, certus - vitam det Deus - uberem nos inde messuros frugem. Vale, vir eminentissime, atque ita crede de me, qui te tuaque pluris faciat, vivere neminem. XXIII Iunii MDCXXX. Lutetiae. | |
Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise. A Dijon. In dorso schreef Salmasius: 23 iunii an. 1630. |
|