Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1510. 1630 juni 1. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot1.Geminae mihi laetitiae causa acciderunt litterae tuaeGa naar voetnoot2 et Vossii nostri, quas simul accepi; quo me amico nunc uti idque tuo debere beneficio, ne vivam nisi nimio quanto opere gaudeo. In ejus litteris ambigebam, quis esset Somerdicensis DominusGa naar voetnoot3, quem impensius ait favere illi negotio, de quo aliquid te audisse nullus dubito. An idem qui et Aerssenius proprio nomine? Ita quidem esse ex re ipsa videor coniecturam facere posse ... Ad me quod attinet, parum sum sollicitus, quem exitum res istaGa naar voetnoot4 habitura sit, nisi quod doleo eum in locum deductam esse, ut necesse sit aut vincere aut vinci. Sed et commissum me cum illo homineGa naar voetnoot5 moleste fero, cui multum defero, quem et loco illo et successione, quam ambit, dignissimum judico, ut nec digniorem alium profitear me scire aliquem. Cur igitur alii detur quod ipse supra omnes meretur et ante omnes? Quod si adfuissem in illo conventu academico, quo tractatum est negotium, et sententiae dicendae jus habuissem, ad victoriam nec illi meus defuisset calculus. Exspecto, quid statutum fuerit, nec dum apud me stat, utram in partem malim propendisse sententiarum summam, adeo multa sunt, quae me dehortantur a vertendo solo. Sed haec alias tecum pluribus. Laetor ThuanumGa naar voetnoot6 arbitrium in se recepisse componendae litis inter AurelianensemGa naar voetnoot7 et amicum illum nostrumGa naar voetnoot8. Aliud tamen ipse timuit in illis, quas nuper ad me dedit. Aurelianensem scribit irarum plenum libros adversus ipsum parturire et quidem latine concipiendos, ne noster ille glorietur solum se hodie existere, qui latine sciat scribere. Hanc ejus esse mentem non obscuris indiciis saepe mihi in communi conversatione ostendit. Eat nunc, et latinitatem charactere insignitam cincinnis illis suis et calamistris oppugnet. Si character scientiam etiam ἀδιδάϰτοις infundit; quidni et stilum et quidem phaleris omnibus N.N.Ga naar voetnoot9 potentiorem? Satis hoc illi negotii fuerit, etiamsi novam uxorem non duxeritGa naar voetnoot10; de qua audire cupio, quid faciat, an etiam nunc trahat miseram? | |
De ExiguoGa naar voetnoot1 permolestum mihi accidit, quod scripsisti, Plutum illi AristophanisGa naar voetnoot2, quem elucidavit, nihil profuisse, ut Aesculapium saltem aliquem reperiret, qui veri Pluti oculos aperiret in sui gratiam. Discrucior non in talem incidisse, qualem inducit comicus. De Punicis PlautinisGa naar voetnoot3 tecum sentio, vel Pluto caeciorem in plaerisque deprehendi. In primo versu omnes aberrarunt, quem sic componendum judico et judicii etiam tui facio, תיֶ םוׄקמָ תאׁזהַ תרֶקָשֶׁ תוׄנוׄילְעֶוְ םינִוׄילֶעְ תאֶ quod est: deos deasque, quibus urbs haec habitatio estGa naar voetnoot4. Plautus ad verbum: qui hanc urbem colunt תי pro שי. Non dubito, quin illud Corath Plautinum sit urbs, hebraice Kereth, quae Syris Kartha. Eadem illa, quae scribis, animadverteram de repetitis versibus ex διττογϱαφίᾳ; ut et Antidamascon, Antidamas fuit, idque ex Arabismo meo, quibus ﳇن est, fuit. Hebraeis autem puto et Phoenicibus perpetuum est, ubi est Arabicum Elif ponere Vau, quod in sexcentis observati. Mirum vero Poenos Phoeniciam linguam vel usque ad extima tempora paene puram conservasse, ut constat ex multis Augustini locisGa naar voetnoot5; apud quem Namphanio illeGa naar voetnoot6, in quo haeret SeldenusGa naar voetnoot7, debet esse Namphamio, ut saepe in libris vetustis n pro m reperitur exaratum. Nullus certe liber est Plinii aut Solini, quamlibet antiqua scriptus manu, in quo non Minas pro Mimante monte offenderim. Namphamio plane Punicum proprium nomen, quod boni pedis hominem significare scribit AugustinusGa naar voetnoot8, nempe םעפ םענ. Ita sum totus in hebraicis et Arabicis, ut tamen pristina studia non deseram et illas linguas, quibus pueritiam meam exercui. Non totum illis tempus do, sed horas tantum subcisivas, quae nihil agenti aut aliud perirent, nisi istis impenderentur. Linguarum harum cognitionem diu est cum studiis meis deesse animadverto et citius incepissem, si magistri copia fuisset. Dum hoc exspecto, pene factus sum senex frustra desidendo. Placuit tandem experiri, ecquid sine magistro possem proficere, ut in Graecis et latinis feceram. Satis hoc belle procedere sentio nec memoria provecto magis decoquit, quam puero fecit. | |
Si quid deinceps litterarum ad me voles, DrouartioGa naar voetnoot1 trades; is curabit mittendas, cum in ejus vico stabulentur veredarii nostri, qui singulis nunc septimanis eunt redeuntque. Vale, vir magne, et qui te magni facit, saltem amare digneris. Divione Kal. Iun. MDCXXX. |
|