Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1511. [1630] juni 2. Aan P. ScriveriusGa naar voetnoot2.Φιλοβάταβος φιλοβατάβῳ Prodiit heic his diebus NaudaeiGa naar voetnoot3 non ineruditi iuvenis libellus, παϱαλιπόμενα continens eorum, quae sub Ludovico XIGa naar voetnoot4 contigerunt, sed ita, ut libri pars magna consumatur in requirendis initiis typographiae, quae in illius regni tempora inciderunt. Ideo ad te eum mittendum censui, ut expendas, quantum valeant eius argumenta in Hadrianum IuniumGa naar voetnoot5 primum deinde et in teGa naar voetnoot6 directa, quibus Harlemo it ereptum assertam a vobis gloriam. Ego ante editionem conatus sum eum ab huius partis evulgatione abstinere dicens esse in bibliotheca tua libros excusos typis vetustissimos, quibus fidem facere posses eorum, quae tam confidenter negat. Ille cum illa omnia, quae afferuntur in hanc rem, non ita esse, sed fingi a patriae suae exornatoribus pertenderet, nihil habui aliud, quod dicerem, nisi haud defuturum Hollandiae vindicem. Tuum nunc spectatum toties ingenium, tuas manus patria invocat, ut, siqua restant isti causae subsidia, producas neque aliam patiaris ad posteros manare famam ab ea, quam nos a maioribus accepimus. Vale, vir bono publico nate, et Grotii memor vive. II Iunii Lutetiae. Tui nominis studiosissimus,
| |
Adres: Rara eruditione et in patriam meritis celeberrimo viro Petro Scriverio Lugdunum Batavorum. Met andere hand is het jaartal MDCXXX toegevoegd. |
|