Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1512. 1630 juni 2. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1.Eximiae eruditionis viro Caspari Barlaeo. Legi, Barlaee doctissime, carmen tuum de Regali OlindaGa naar voetnoot2. Miratus sum, non tam felicitatem in tractando argumento satis difficili, quam in tot aliis poematum tuorum jam satis conspexeram, quam ὠϰυτοϰίαν. Non illi celerius vicerunt, quam tu hoc pulcherrimum historiae monumentum confecisti. Legerunt et e Gallis qui tali sapore tanguntur, haud multo plures quam οἱ ἐπὶ Θήβαις. Hos omnes et res ipsa mire ad bellum Italicum faciens et carminis venustas summa affecit voluptate. Ut illi de Natali dominico versusGa naar voetnoot3 in regiam, ita hi in senatorum Curiam ascenderunt, faventibus illorum judiciis, quibus in nos jus vitae necisque est. Aegre adductus sum, ut exemplum mihi ab ipso poeta missum meo inscriptum nomini eripi mihi paterer; sed gnarus, ubi viverem,
οὐ γαϱ ἐσϑ᾽ Ἕϰτωϱ τάδε,
οὐ Πϱίαμος, οὐδὲ Χϱύση, ἀλλ᾽ Ἑλλὰς πόλις,Ga naar voetnoot4
reluctari illis ausus non sum, qui mittendum censuerunt πϱὸς τὴν ἑπτάλοφον πόλινGa naar voetnoot5 cujus patribus si probetur musa tua, non erit quod in Gallia quenquam metuat: quandoquidem illorum judicium esse ἀναμάϱτητονGa naar voetnoot6 etiam Sorbona credere incipit. Ut et hoc noris ὁ νῦν πϱωτόϑϱονοςGa naar voetnoot7 Urbanus non minus est quam diciturGa naar voetnoot8, nec ad indulgentias tam facilis est quam οἱ ὀλινδοϱϰηταὶ putent. Nam omnia peccata in legem pedariam nuper ex hymnis Ecclesiae sustulit: tantum abest, ne illi tam rigido grammatico placeant qui masculini et feminini discrimina confundunt. Tu vero, vir clarissime, perge ea scribere, quorum lectionem celsi RamnesGa naar voetnoot9 expetant, nos illis invideamus. Lutetiae. Postridie Cal. Iunias 1630. Tui nominis studiosissimus
|
|