Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1513. 1630 juni 2. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot10.Literae mihi tuaeGa naar voetnoot11, doctorum et amicorum praestantissime, non jam dicam | |
solatio - nam ego cum Theseo νῦν ἀμβλύς εἰμι ϰαὶ ϰατηϱτυϰὼς ϰαϰῶνGa naar voetnoot1 -, sed vere voluptati fuere non una sui parte. Nam Britanniam primum mecum sentireGa naar voetnoot2 gaudeo, id est scire, quid sit Vossius, et ea tibi contigisse propter quae invidearis, tum tibi gratulor, tum vero placet et hoc quod ὁ φϑόνος antiquum obtinet.
τὸν αἱϱετιστὴν ὄντα τῶν αὐτοῦ τϱόπων.
λυμαίνεται μάλιστα διὰ παντὸς συνώνGa naar voetnoot3
Sane praeter commoda, quae tibi inde evenerunt, honos ille eximius est et quod sciam nisi tibi ac Petro MolinaeoGa naar voetnoot4 externorum habitus nemini. Id vero est quasi Corinthi civitatem meruisse. In eo quoque de SalmasioGa naar voetnoot5 quod scribis agnosco te tibi esse semper similem, plenum candoris, plenum bonitatis, alienum ab illo vitio, quod olim Herodoto, hodie vero nimium multis adscribi potest. Meretur sane viri illius et virtus et summa eruditio, ut ad eum ornandum conspirent omnes non modo qui intelligunt literas, sed et qui videri volunt intelligere. De me quod optas an optandum sit, nescio. Patria mihi sunt parentes, cognati, amici, tu tuique similes, quibus adesse me affectu in me ac memoria mei non dubito. Illos, quorum Hollandia noverca est, conspicere non est quod valde desiderem. Et scis humani ingenii eum esse morem odisse quem laeseris. Quare ut ab illis aequi aliquid exspectem, qui nos haud iniquos futuros, si praemia de publico aliqua sperassemus, tam indignis modis tractarunt, vix a me impetro. Interim libri nostri non desinunt bene de bonis mereri, malis vero etiam invitis quis fuerim, quis sim ostendere. Ad Institutiones tuas OratoriasGa naar voetnoot6 venio, ad quas recte laudandas opus esset tali artifice, qualem ibi formas. Legi ferme totos, non continuo, sed per intervalla, quo melius ad intimos animi sensus voluptas semper recens ac vivida penetraret. Non modo nihil omissum, quod doceri debeat, comperi, verum etiam jucundissima interponi exodia, tanquam cibi salubris suavissima condimenta. Et sane cum res sit per se tetrica, exactus ille ordo et curiosae distinctiones, quam exigunt disciplinae, usui est interspergi nonnulla e floriferis Musarum saltibus. Tibi vero quas agam | |
gratias, primum pro dono, deinde quod, ut nostri et te memorem ostenderes et memores alios faceres, occasiones non arripuisti, sed ultro quaesivisti idque istis temporibus. Veniebat illud in mentem: Hunc Nero damnavit, sed tu damnare Neronem
Ausus esGa naar voetnoot1.
Ad haec etiamsi peculiariter me consolandum suscepisses, nihil melius dicere poteras iis, quae de contemnendo exsilio attulisti. Sunt quidem haec publici juris, sed non minus Deo pro sole debeo, quod eum et alii mecum vident. Petro meoGa naar voetnoot2 ut nihil accedat, illud satis magnum ad studia incitamentum erit tui tuorumque liberum conspectus. Quando tam idoneus judex ingenium ipsi non deficere arbitraris, superest, ut labore compenset corporis damnum, ὀϱϑοποδῶν εἰς τὴν τής ἀϱετῆς ὁδόνGa naar voetnoot3. Tuo FranciscoGa naar voetnoot4, Φεϱωνύμῳ ejus viriGa naar voetnoot5, cujus ego memoriam maxime veneror, adeptam legum lauream gratulor optoque per tritum mihi iter meliore fortuna incedat. Aequum fuit in Silvaeducis labore ei me concedere, qui et rei spectator fuit et invitatus ab his qui multum possunt, et qui merito sperare debeat sibi nec operam nec oleum periturumGa naar voetnoot6. Nobis abunde erit in quo nos exerceamus. In eo quoque juvabit amicorum audire consilia, quos inter tu principem locum jam olim tuo jure, nunc etiam recentibus beneficiis obtines. Tibi, matronae tuaeGa naar voetnoot7 ac liberis, ego mecumque mea sospitatrix et quod domi est sobolis omnia exoptamus, quae exoptari jus fasque est. Lutetiae. Postridie Cal. Iunias 1630. Distuli mittere has literas in abitum hinc BellimontiiGa naar voetnoot8, qui multum retinet tui; dignus profecto, quem ames, vel quia te, vel quia tecum virtutem et literas amat. Tuus
|
|