Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1622. 1631 april 21. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Ut ex tuis X Aprilis ad me datis intelligo, multum adhuc in Galliis turbarum superest, quas bonus Deus avertat. Apud nos quomodo se res habeant, ex superioribus litterisGa naar voetnoot6 intelligere potuisti. Pastores factiosi nihil non pro sua hierarchia movent, magistratuum plerique ita sunt socordes an vaecordes dicam, ut aut non intelligant aut intelligere nolint Palladio suo, id est auctoritati publicae, strui insidias; illi, quibus nasus est soli labantem patriae maiestatem sufflaminare, vix valent pluribus in diversam partem tendentibus. Nunc iterum dissoluta comitia: Lugdunenses in Amstelodamenses valde invecti sunt ob erectionem scholae eminentioris; negaverunt se pecuniam in usus publicos conferre velle, nisi ab incepto desistant; hi contra pro jure suo et publico disseruerunt totamque rem judicibus permittere se dixerunt. In causa ministrorum Amstelodamenses animosam protestationem actis inseri curaverunt contra eos, qui decreta synodi executioni mandare velint aperte testantes id se nunquam passuros, sed mediis a Deo sibi concessis usurosGa naar voetnoot7. Adfuit mihi his diebus Corvinus nosterGa naar voetnoot8, qui Phoenissas jam plane impressas dixitGa naar voetnoot9, et exemplar propediem adferre pluraque postea mittere promisit sua absentia rem hactenus dilatam dicens. Ego hominem urgere non destiti. | |
Heinsii Sylva Ducis jam prodiitGa naar voetnoot1, jussus est ab Ordinibus Faederatis aliquot loca corrigere, unum a BellimontioGa naar voetnoot2 monitus ipse emendavit, ubi de Rheni cursu agebatur, quem ita descripserat tanquam si e mari sursus flueret, nam dicebat eum apud SchenkianumGa naar voetnoot3 Vahali nostra curare jusso in Germaniam deflectere. Exemplar cum occasio se offeret mittam. Uxor tua an et quando ventura sit, scire velim et siquid certi de rebus tuis constituisti. Vale a nobis omnibus. Hagae, XXI Aprilis 1631 postridie tui natalisGa naar voetnoot4. Tibi obsequentissimus frater
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius A Paris. In dorso schreef Grotius: 21 April 1631 W. de Groot. |
|