Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1621. 1631 april 18. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Accepi frater, non modo literas tuas, quas per tabellarium 7 Aprilis dedisti, sed et illas, quae mari cum InstitutionibusGa naar voetnoot4 venere. Carmen meo honori datum BarlaeiGa naar voetnoot5 esse arbitror. In tuis miror ministrorum gliscentem quotidie audaciam et tam paucos esse qui occurrant; idque tam trepide. Ubi nunc Hollandica fortitudo? An nominis controversia fuit, propter quam tantum sanguinis, tantum pecuniae profusum est? Nec an ecclesiasticis serviendum, sed quibus quaesitum est? Videamus quid de praecipuo Hollandiae munere futurum sit. Erit id quoque ominis loco, MaeslandiiGa naar voetnoot6 literae ad PerinumGa naar voetnoot7 delatae sunt. Hohenloii comitesGa naar voetnoot8 iter in aliquam Galliae partem, inde in Angliam porro, ut puto, in Batavos cogitant. In Italia certa pax. Res cum GuastalloGa naar voetnoot9 et SabaudoGa naar voetnoot10 compositae. Promittit imperatorGa naar voetnoot11 dare investituram et Mantuam reddere; id ubi confectum erit, reddet rexGa naar voetnoot12 quae tenet Sabaudo. Praeter Segusionem et Avelianam, quae Helvetiis dabit custodienda, donec Rhaetis, eorum sociis, factum sit satis. Haec pax nos onerabit. Nam sex millia sub marchione S. CrucisGa naar voetnoot13 in Belgiam veniunt. | |
Tempestas, quae hic orta est, nondum desaeviit, imo ipsa quietis specie minatur graviora. Regina materGa naar voetnoot1 Compendio discedere praefracte abnuit, ni trahatur, eo obstinatius, quia ad tam invidiosa venturum regem non putat. Frater regisGa naar voetnoot2 in Lotharingia est et rex ipse post hos sacros dies putatur in proxima ei fini iturus, ut in tempore periculo occurrat. CardinalisGa naar voetnoot3 se non deserit, sed, ut multi judicant, vix erit, ut diuturnet. Edictum regis, quo damnantur fratris comitesGa naar voetnoot4, Divione quidem probatum est; non et hic, ubi curia est. Voluit parlamentum relegere quae olim in causis similibus acta sunt. Et ipse frater regius per suum procuratorem libellum promi jussit, quo edicti promulgationi se opponit et Riceliacum aperte accusat male gestae reipublicae gnarus multa ab eo facta, quibus senatus offenditur. Parentibus rogo omnia a me preceris prospera tuaeque ac tuis. Vale. 18 Aprilis 1631. Tui amantissimus frater
|
|