Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1620. 1631 april 17. Aan C. SalmasiusGa naar voetnoot6.Cl. Salmasio H. Grotius. Misi, quae ad Trogi concisorem annotastiGa naar voetnoot7, summe Salmasi, παῦϱα μὲν, ἀλλὰ μάλα λιγέως. Etiam in minimis istis et eruditio tua et vis judicii apparebunt iis, quibus nasus non deerit. Neque te ma(i)oribus rebus impeditum dedecebit istum interdum animo quasi ludum dare, parem multorum seriis. Lugdunenses βϱαβευτὰς remisisse aliquid de suo parcimonioGa naar voetnoot8 - ut sic loquar, vel tu mihi unus auctor satis esses - non tibi, sed patriae gratul(or); magisque etiam quod dignitatis tuae ratio quam antehac major est habita. Ita nunc saeculum est, ut etiam τὸ ἔξω φαίνεσϑαι vim suam habeat.
..... ἂν δ᾿ αὐτὸς ποιῇς
ταπεινὸν αὐτὸ ϰαὶ τιϑῇς ἐν μηδενὶ,
οἰϰεῖος οὗτος ϰαταγέλως νομίζεταιGa naar voetnoot9
| |
[pagina 379]
| |
Quicquid constitueris, id tibi felix fortunatumque ut sit Deum veneror. Exspectas forte, ut et prioribus tuis, quibus debitor pridem sum, aliquid respondeam. Certe iure id (e)xi(g)ere ab homine satis otioso possis, qui ipse occupatus adeo temporis partem mihi impenderis. Quid dicam, nisi gratias agere me, sed qui digne id faciam non reperire, ita me benevolentia ac comitate tua obruis. Observata ad TertullianumGa naar voetnoot1, quod non mittis, plane probo, ne quae tua sunt, male defensa, male explicata hoc ipso fiant aliena. Et quid opus inimicos nominis tui scire, quid parturias, priusquam ipse pepereris? Adversus inverecundos etiam nobis quanquam contra morem atque ingenium frons perfricanda est. Caetera colloquio servo, cuius spem mihi PuteaniGa naar voetnoot2 atque alii faciunt. XVII Aprilis MDCXXXI. |
|