Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1619. 1631 april 15. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot2.Faciam, vir doctissime, quod pauperes debitores solent, qui de amicorum aere persolvunt, quod non possunt de suo. Rogaveram SalmasiumGa naar voetnoot3, non meo tantum, sed tuo quoque, quod ille plurimi facit, nomine, ut, si quid inter legendum, quas transmiseras, paginas, observaret, ejus ne teque meque atque omnes nostri similes, id est ipsius ac literarum studiosos, expertes sineret. Inveni cum hac in re, ut in omnibus antehac comem ac facilem. Ego quae ab eo accepi bona fide tibi remetior tuoque permitto arbitrioGa naar voetnoot4. Nihil non probabile invenio nec alia esse possunt, quae a tali judicio proficiscuntur. Illud de Otrera aut Otrerea certissimum habeo. Nam Orithya Atticum nomen est. Nihil nunc addam, nisi optare me, ut omnia tibi prosperrima eveniant, sed ea lege, ut mecum tantundem optimo LingelshemioGa naar voetnoot5 preceris. Lutetiae, 15 Aprilis 1631. |