Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1640. 1631 juni 1. Van M. BerneggerGa naar voetnoot2.Prope biennium abiit, eminentissime vir, ex quo TaboriumGa naar voetnoot3 et WillerumGa naar voetnoot4 Silesios ausus sum de meliore nota tibi commendare. Horum indicio de admirabili humanitate tua magnifice praedicantium et infinitas mihi gratias agentium, Adrianus hic von der LindeGa naar voetnoot5 Dantiscanus, domi nobilis, de eo quo me nec merentem dignaris favore benevolentiaque cognovit et, ut sibi quoque viam sternerem ad alloquium tuum, sui in Galliam itineris causam inter praecipuas, oravit. In luctu quodam domestico meo, qui omni mihi scriptione per aliquot iam dies interdixit, vix homini morem gessissem, nisi ea conditio ipsius esset, ut, quicquid hoc est officii, non possem satis honeste negare. Non enim unus est ex illo nobilitatis globo sub vexillo levitatis vanitatisque militante, qualis - pudet dictu - pleraque Germanica nunc esse solet. Verum ita et literis ingenium et moribus animum excoluit, ut in amorem sui optimum quemque facillime trahat. Fidem inveniam, sat scio, si quod enixe rogo, experimentum eius rei capere dignatus fueris. IustinusGa naar voetnoot6 ad umbilicum spectat. Magno illi SalmasioGa naar voetnoot7 proxima quavis | |
occasione, cum ero solutiore animo, de animadversis Iustinianis adeo benevole communicatisGa naar voetnoot1 gratias agam ipse. Vale, virorum summe, et nobili isti meo mihique fave. Cal. Iun. 1631. Summae dignationis tuae reverentiss. cultor M. B. |