Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1663. 1631 juli 24. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot1.Et literarum tuarum conspectus, Berneggere doctissime, per se mihi suavis est eritque semper et quoscunque ad nos allegas gratissimi, tum quia tua commendatio apud omnes literarum amantes maximum habere pondus debet, tum quia tale est judicium, ut quos amas, ab omnibus amari sint dignissimi. Etiam pro transmisso libello de actis in Ratisbonensi ConventuGa naar voetnoot2 gratias ago. Ostendi et eruditis et rerum civilium peritis, illi dictionis elegantiam laudant, hi exactam cognitionem eorum, quae et multos latent et scitu non Germanis tantum, sed et vicinis sunt dignissima. Iustini tui editioGa naar voetnoot3 omnes bene ut procedat optamus, ut deinceps caeteros quoque habeamus historicos pari nitore, qui profecto tantus est in illa editione, quantus ubique in scriptis tuis apparet. Veteri et optimo amico LingelshemioGa naar voetnoot4 omnia precor quae evenire possunt solatia. Est hic VenatorGa naar voetnoot5, quicum eo libentius fabulor, quod vestrum utriusque mentionem saepe faciendo animum mihi dulcissimo sensu commovet. Vale, vir praestantissime. Lutetiae, 24 Iulii, 1631. |
|