Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1664. 1631 juli 24. Aan M. OpitzGa naar voetnoot6.Nunc demum, clarissime Opiti, me vitae in carcere actae non poenitet, cum video illius aerumnae meae fructus te tam fideli interprete quam felici poeta ad populum populorum principem pervenire. Minime mihi blandiri solitus illud tamen opus meum semper minime contemsi ideo, quod cum in materia versetur omnium | |
optima, ad eam tractandam rationes dilegi, quas optimas existimavi. Nunc autem etiam qua parte meum est illud opus, multo plus quam antea placere mihi incipit, ex quo Germanicae gravitatis more cultum procedit. Non tantum tibi Germanos tuos debere arbitror, qui quae a me collecta sunt, alibi saltem sparsa legere poterant, quantum ego debeo, qui tuo munere Germaniae, antiquae parenti nostrae, innotescam. Elegantiam et nitorem ubique miror nec ex alio libro Germanice loqui aut facilius discam aut lubentius. Pro hoc beneficio quid tibi optem melius quam ut brevi patriam tuam videas, si non florentem, ut olim, certe ab illis saevis belli fluctibus liberam et positis, quae prava religio gignit, odiis, magis magisque se componentem ad illam veram, cuius fructus sunt pax et dilectio. Ego vero si quid unquam facere tibi gratum potero, id te crede et veteribus meritis et huius novi honoris mihi habiti iure posse impetrare. Salmasius nosterGa naar voetnoot1 in academiam Lugdunensem vocatus haeret adhuc Divione. Putatur huc brevi venturus, quod si est, non patiar illum tui esse immemorem. Vale, vir eruditissime. XXIV. Iulii MDCXXXI. Tuo nomini addictissimus
|
|