Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1665. 1631 juli 29. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot2.Vir amplissime, Si de baronibus SlupeskiisGa naar voetnoot3 meis ante postulatis morem gerere non es gravatus, quanto aequius est me illud minime detrectare, quod de fratre eorumGa naar voetnoot4 petis, iuvene profecto optimo et in quo summum continuo ad liberalia studia ardorem perspexerim summamque humanitatem. Accedit, quod hic arctius nostrae in religione sententiae adhaereat quam fecerant fratres. Tanto lubentius operam ei impendam meam. Imo iam orsus sum in historia temporum; quae curriculo percurri usque ad AsmonaeosGa naar voetnoot5. Ubi ad nostra tempora devenero, legam vestigia mea et paullo accuratius singulis insistam. Avet et Graece scire: in quo utetur magistro filio meo DionysioGa naar voetnoot6. Opera dabitur, ut faciliori via, quam vulgo solet, hoc consequatur, ut ne plane hospes deinceps in ea sit lingua. Plane confido trimestri spatio posse eos nobis ducibus facere progressus, ut capiat utcunque scriptores minus difficiles. Nec in caeteris desiderabit industriam nostram. Nempe paullo amplius nunc possum, quia necdum hic doceri coeptum ob litem Amstelodamensibus ab Leidensi urbe intentatamGa naar voetnoot7, quae adhuc pendet, sed brevi decidetur. De exitu, ut ante, optima confido, uti et prudentissimus quisque. | |
Et animus erat proterea unam alteram hebdomadem scribendi munus differre, quo certiora perscriberem. Sed ne ulterius cessarem, Oomsii nostriGa naar voetnoot1 caussa factum. Eius postulatum nosti. Nempe non contentus honore, quod nunc dominus sit in Arlanderveen, etiam exoptat dignitatem equestrem, ut anteaGa naar voetnoot2 scripsi. Itaque ut iuves eum iterum rogo. De argento et necessariis aliis ille iam curavit. Affinem meum IuniumGa naar voetnoot3 nunc apud vos esse ex literis eius intelligo. Equidem indignor sic cum eo actum. Attamen hic aiunt illustrissimum comitemGa naar voetnoot4 re melius perpensa per literas ei de luculenta admodum conditione prospexisse. Valde igitur cupio scire, quid huius rei sit. Et eapropter ad Iunium ipsum scripsi. Quicquid est, quaeso, si tuam desiderabit operam, consilio et auxilio iuva. Obstringes magnopere illum, me, et universam familiam Iunianam, cui impense favere te scio. Maxime mihi voluptati fuit praestantissimae uxoris tuae filiaequeGa naar voetnoot5 conspectus; de quo plus scriberem, sed abrumpere cogor. Amstelodami A. MDCXXXI. IV Kal. Sextil. Tuus totus
| |
Adres: Amplissimo et Clarissimo, Hugoni Grotio, I.C. Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 1631 Vossius. |
|