Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1666. 1631 augustus 7. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot6.Et quas 21 et quas 28 dedisti literas pariter recepi. LupisteiniumGa naar voetnoot7 non ultra esse bonorum carcerem gaudeo et patriae gratulor. A GolioGa naar voetnoot8 nihil venire miror ac doleo. Magna supinitas hominum ac publici juris negligentia, cum disputatur, an capita deliberationum synodalium a patriae rectoribus expendenda sint, quod et rex Galliae facere solet apud suos episcopos et Zelandi semper factitavere et quotquot sapiunt. Sic et qui a publicis potestatibus missi conventibus ecclesiasticis adsunt jus intercedendi habere apud omnes mediocriter sapientes semper constitit. OxensterniumGa naar voetnoot9 ideo non vidi, quia nemo ex comitatu ipsius ad me venit neque scire potui, an gratum facturus ipsi essem. Ultro enim me ingerere legatis non soleo. Res, de qua scribis, an serio agatur, nescio nec quicquam ejus ad me pervenit. Sed arbitror fore, ut multum refrigeretur rex SuecusGa naar voetnoot10 in Galliae amicitia videns conscriptionem militis et foedere et regis voce sibi promissam, ita subito metu, ut | |
videtur, ne CaesarGa naar voetnoot1 fratri regioGa naar voetnoot2 idem concedat negari; quae causa forte erit, cur non existimaturus sit sumtus sibi faciendos in regno parum certae fidei. Forte et in hac aula erunt, qui, siquid resciverint, impedituri sint. Malunt tales, qualis est LangeracensisGa naar voetnoot3, quem Angliae legatusGa naar voetnoot4 nimis bonum esse dicit quam ut legatus esse debeat. Quae vos respondistis plane probo. Hic quid futurum sit, valde incertum est: habiturusne hoc anno exercitum sit frater regius, an in ver proximum trahendae minae. Rex interim conscribit novum militem, quod nova onera trahit in populum omni malorum genere oppressum. Principes quidam, GuisiusGa naar voetnoot5 aliique in aulam vocati, varia praetexunt, ne veniant. De nostris induciis multus adhuc hic sermo et metus. Parentibus optimis salutem hic addo tuaequeGa naar voetnoot6 et tuis et nostris. 7 Augusti 1631. Rogo has ad affinemGa naar voetnoot7 et uxorem ubiubi est sine mora cures. Comites HohenloiiGa naar voetnoot8, qui nunc hic sunt, deliberant de itinere in Angliam, nec ego dissuadeam, ut absentibus illis res in Germania statum quendam accipiant nec ipsi temere se offensis implicent. De exemplaribus Iuris belli et pacisGa naar voetnoot9 poteris cum uxore constituere. PhaenissasGa naar voetnoot10 adhuc exspecto. Tui amantissimus frater
|
|