Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1585. 1631 februari 12. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot2.S.P. Jam ex amplissimo affine tuo ReigersbergioGa naar voetnoot3 intellexeris, vir maxime, ut Amstelodamenses caussis compulsi gravissimis constituere in Urbe sua cogitent gymnasium illustre: atque ut eam ad rem utilem existiment operam tum meam, tum collegae et amici veteris Casparis Barlaei. Sed Leidenses plane habent persuasum detrahere eam rem multum posse nomini et existimationi academiae suae; eoque omnem movent lapidem, ut hoc negotium disturbentGa naar voetnoot4. Primum negant juris hoc esse ulli civitatium praeterquam suae, cui pro tolerata fortiter obsidione praemii loco sit attributum, ut academiam habeat, ad quam Hollandiae et Zelandiae ablegetur juventus. Amstelodamenses autem arbitrantur aliud esse academiam statuere, quam ad rem opus sit privilegiis et immunitatibus a suprema potestate concessis, aliud autem gymnasium erigere, in quo juventus et alii musarum amantes absque ejusmodi privilegiis liberali imbuantur doctrina; quale jus penes singulas esse civitates. Existimant quoque eam rem plurimum commodare posse Leidensibus, quia, si annum unum alterum diutius apud se detineatur juventus, et eruditione auctior ventura sit ad academiam, quod ex honore loci futurum, et judicio firmatior, quod efficiet, ut deinceps hic minus sit turbarum. Urgent iterum Leidenses, si habere Amstelodamenses velint professores aliquos, saltem non alibi iis docendum fore, quam in scholis classicis, uti apud Dordrechtanos fecere professores NansiusGa naar voetnoot5, PolyanderGa naar voetnoot6, MarcellusGa naar voetnoot7. Amstelodamenses aiunt non esse laborandum Leidensibus, utrum in auditorio aliquo scholae classicae doceant professores, an loco aliquantum dissito, qui magis deceat non modo doctores ipsos, sed etiam adolescentes jam rude a ludi moderatore donatos, ac pariter tot praestantissimos cives, qui studia colant, ac de rerum natura, vel imperiis aliisque rebus praeclarissimis publice alios disserentes audire exoptent. Denique objectant, ut haec essent, non tamen debuisse Amstelodamenses ullum ex academia hac vocare, | |
sed potiorem iis habendam fuisse rationem scholae, quae totius sit Hollandiae ac Zelandiae, quam quae unius sit urbis futura, praesertim cum ipsi nobile sint membrum in procerum conventu, a quo curatores academiae statuuntur, ut, quos hi statuerint academiae professores, iidem ab Amstelodamensibus ipsis praefecti fuisse academiae sint dicendi. Neque negant Amstelodamenses haec alicujus esse ponderis: ac propterea delegati eorum in Ordinum conventu ante menses duos, cum a Leidensibus super hoc compellati essent, eo inclinabant, ut si rogarentur, ne quemquam vocare ex academia sua vellent, morem ea in re gererent, dummodo mihi satisfieret, quo invito pacta conventa non possent reddere irrita. Leidenses vero passi sunt optimam occasionem effluere, quamquam dies dicta esset conventus et ea de caussa semel iterumque Lugduno Hagam excurrissem. Nimirum honestius urbi suae putant Leidenses, si non tam rogent Amstelodamenses, ut a proposito desistant, quam si in proximo Ordinum conventu, qui mense Martio futurus, interdicatur Amstelodamensibus, ne illustrem scholam erigere, aut saltem ne quemquam ex academia ad scholam urbis suae vocare professorem possint. Amstelodamenses autem negant se quicquid facere velle, quod privilegiis Leidensium adversetur. Sed si iis repugnet consilium de gymnasio, in quo doceant professores publici, solum opus esse, ut privilegium hoc sibi monstretur; eo viso velle se ab instituto desistere. Ad me autem, quod attinet, eo se potissimum de me aiunt cogitasse, quia non solum opera mea in publice docendo historiam, pergratum toti urbi argumentum, utilis sit futura, sed etiam in dirigendis scholis duabus classicis - quarum non melior facies sit quam in caeteris Bataviae urbibus - iuvare consilio amplissimos consules possem, quippe qui non sine fructu annis totis xv Dordrechtanae scholae ante hos annos xv praefuissem. Negant praeterea, cum in academiam professores vocantur, stipulationem intercedere, qua obstricti professores non alio ire possint, si res eorum sic ferant. Si ius est Leidensibus abrogandi munus professoribus, cuius rei exempla nuper vidimus - ut de socero JunioGa naar voetnoot1 taceam, cui professio linguae hebraeae erepta invito -, sane etiam professoribus ius esse abdicandi se munere, quando vellent. Ac huius rei exempla multa suppetere: ut in DanaeoGa naar voetnoot2 se conferente in illustrem scholam Gandavensem; GomaroGa naar voetnoot3, Middelburgum eunte; MeursioGa naar voetnoot4 proficiscente Soram, et compluribus aliis. Si professione fungens non possit a se vocari, tantum requiri, ut professor muneri renunciet, nec dubitari posse, quin saltem eum tum vocari sibi liceat. Haec sunt, de quibus Leidenses in proximo Ordinum conventu controversiam Amstelodamensibus moturi videntur. Quod si sic etiam se nihil efficere posse animadvertant, puto, contenti erunt, a proceribus nostris xx, aut circiter, millia expetere, ut deinceps liberalius habeant professores alicuius nominis atque alios etiam consequantur, qui vel docendo pu- | |
blice vel scribendo illustrare hanc academiam possint. Huius rei indicium non unus mihi eorum fecit, qui Leidensibus familiarius utuntur. Nec obscure innuunt, discessum meum caussaturum, ut luculentiori conditione SalmasiusGa naar voetnoot1 iterum advocetur; ut paullum illud damni, quod in me faciet academia, magnitudine eius viri abunde compensetur. Equidem si venerit, gratulabor, eo magis, quia ei docendum publice non erit, eoque defecatiori animo totus erit in scribendo. Mihi tam felici esse non licuit, cui bis de die docendum fuit, ut ignosci mihi debeat, si scriptorum praestantia ab aliis vincar. Laus haec publica est: nec omnia omnes possumus. Ac de isto hactenus. Ad aliud nunc venio, in quo consilio atque opera mihi opus tua. Ante dies tres quatuor redditae literae filio meo DionysioGa naar voetnoot2 a generosissimo barone Christophoro SlupeskioGa naar voetnoot3, quibus significat fortasse iturum se Constantinopolim et ad alios Orientis tractus, ac, quia meminerit, quanto ardore filius soleat expetere, ut terras eas lustraret, ut quae deessent in Arabicis, ab Arabice loquentibus posset addiscere, voluisse se nunc occasionem offerre, qua sine parentum molestia voto suo posset satisfacere. Comitem enim itineris huius assumturum. Non abhorret filius, quiGa naar voetnoot4 nihil aeque desiderat, quam ut hoc fiat. Sed quiddam scrupulum mihi iniicit atque uxori. Nam quia illustrissimus hic baro in religione sequitur opiniones Ecclesiae Romanae, ut filius meus ab aetatula - necdum annorum xx est - iudicio non adeo est firmato, ut inescari promissis nequeat aut argumentis decipi speciosis; parum tutum arbitror eum committere itineri tam longinquo cum iis, qui rem Deo se gratam facturos putarent, si ad gremium Ecclesiae Romanae filium abducerent. Suspicio mihi injecta ab aliquo a rege ChristianoGa naar voetnoot5 legatum iri aliquem Constantinopolim inque huius comitatu baronem Slupeskium fore. At rex non mittet alium, ut puto, quam suae in religione sententiae. Eum presbyter comitabitur et alii ὁμόδοξοι. Quare tanto plus periculi filio sit in tanto eorum numero, qui diversum sentiant a nobis. Ut mittam, quod fortasse in iis futuri homines malis moribus, quos affricare meo possent. Ille quidem se satis firmo ad ea pectore arbitratur, sed ego multis edoctus exemplis tuta etiam timere didici. Nec propterea consultationem omnem de hac re abieci. Fortasse enim illustris hic baro minus etiam Romanae Ecclesiae placitis adhaeret, quam cum viveret nobiscum. Fortasse etiam comitabitur ephorus, Paschalis medicus, GallusGa naar voetnoot6, qui tantum non juravit in verba zelotarum nostrorum. Fortasse et una iturus fratrum generosorum tertiusGa naar voetnoot7, qui, ut intelligo, in religione plane noster est. Et si legatus mittendus, fortasse erit aliquis, qui in religionis controversiis non male sentiat de ecclesiis nostris. Quales e politicis Gallia habet multos, qui distinguere aera possint lupinis. Haec si essent, facilem me postulatis filii praeberem. Est enim is baro Christophorus | |
Slupeskius, ut, si unum illud de religione excepero, nihil in eo possit desiderari. Pius est, ac numinis metuens. Gravis est, modestus et cordatus. Ingenio excellit et pro ingenio rara ei eruditio. Et mei filiique est amantissimus. Quare, si pulcra fuerit occasio filio visendi Orientem, nullis vel exiguis impensis meis, nec caussa sit satis gravis, cur in religione ei ab ἑτεϱοδοξοις metuere debeam; sane fore puto, ut morem ei geramus. Verum haut animus annuere, antequam de eo, quod dixi, penitius aliquid cognoro. Quare rem feceris longe mihi gratissimam et amicitia nostra dignam, si ea, quae vel iam scias de itinere hoc vel ex illustribus baronibus aut aliis possis cognoscere, ad me iis ignaris perscripseris. Ego quidem et filius generoso baroni rescripsimus. Sed de metu eo, qui religionem spectet, ne γϱῦ quidemGa naar voetnoot1. Id enim magis abalienare quam conciliare posse videbatur. Si inconsultum plane erit, ut filius se una in viam det, aliae a nobis caussae et verae poterunt adferri, cur id minus fiat. Accepi his diebus literas ab ornatissimo Oomsio nostroGa naar voetnoot2, quibus significat impense se desiderare responsum ad literas eas, quas ad te misit, postquam mihi sententiam tuam de equestri S. Michaelis dignitate perscripserasGa naar voetnoot3. Nihil isti acceptius fuit humanitate ea, qua morem nobis gesseris. Atque optat, ut de caetero etiam certior a te fiat. Salutant te, uxorem, liberos, omnes mei, atque una filius tuusGa naar voetnoot4, qui in studiis probare se pergit. Lugduni Bat. MDCXXXI. Pr. Id. Febr. Tuus omni officio Ger. Jo. Vossius. | |
Adres: Magnifico et amplissimo viro, Hugoni Grotio Lutetiam Parisiorum. In dorso schreef Grotius: 5 Febr. 1631. Vossius. Est secundus natu qui iturus sine medico. Forte cum legato Galliae aut aliis. Met andere hand in margine bovenaan de brief: de illustri schola Amstelodamensi; Verder, eveneens met (dezelfde) andere hand de latijnse vertaling van ὁμόδοξοι ter plaatse in margine: ejusdem sententiae. |
|