Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1563. 1630 november 29. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Tuas, Vossi optime, literas simul cum illis NoomsiiGa naar voetnoot2 accipio, et quia id accidit sub ipsum tempus discessuri hinc tabellarii una scriptione et tibi et illi quantum fert tempus satisfaciam. Dignitas equestris, quae nomen habet παϱὰ τοῦ ἐγϱηγοϱότος ΜιχαῆλοςGa naar voetnoot3, hic numero asscriptorum nonnihil eviluit. Sed apud exteros fulget ita, ut et Venetae classis praefectusGa naar voetnoot4 nuper id ambierit. Est ejusdem ordinis legatus noster LangeracensisGa naar voetnoot5. Et puto amicis adjuvantibus impetrari posse juveni ex optimis nati propinquo potentum diviti. Sed in Gallia is honos hominem ornat, non genus. Ideo qui posteritati consultum volunt literas nobilitatis a rege impetrant ut fecit ArseniusGa naar voetnoot6: quae ipsae tamen extra regnum tantum valent, quantum vult nostrorum opinatio. Irrepsit enim contra leges avitas moribus ut principum exterorum beneficium apud nos pondus aliquod habeat. Utrumcunque volet puto obtineri posse, non nimio sumtu, equi forte asturconis donandi τῷ ἀϱχιγϱαμματεῖ et viginti ferme scutatis pro minori grege: nisi quod intelligo pro nobilitatis literis paulo uberius honorarium dari: non tale tamen quod illum terrere debeat. Ubi de sententia ipsius edocti erimus, manu facta allaborabimus. De PetroGa naar voetnoot7 gratias tibi habeo et rogo tueri meos pergas: Hoc enim vere est ϰοινὰ φίλων, quod tibi curae fuit semper. Slupeckii tresGa naar voetnoot8 nunc hic sunt, etiam ni fallor medicus illeGa naar voetnoot9. SalmasiusGa naar voetnoot10 Divione vivit non minus hic experiens iniquos judices quam apud nostros. Nam ipso nuper senatu Divionensi rogante recipi tamen in senatum non potuit objecto religionis quam constanter profitetur crimine, quod erat gravissimum apud MarillacumGa naar voetnoot11, qui tunc sigilla regis moderabatur; nunc amotus utinam locum aequioribus fecerit. Regnat cardinalis Riceliacus Et quisquam numen Iunonis adoret
Posthac?Ga naar voetnoot12
Fremit illa in vanum cecidisse iras suas et quidem tam aperte testatas, sed nihil aliud ostendit quam non valere hic illud: jure matris impera. Vale, vir eruditissime, cum uxore lectissimaGa naar voetnoot13 et liberis tuis, quos amo et ut tuos et ut Iunii nepotes. 29 Novembris, 1630. | |
Ad Salmasium literas dabo. Etiam de IustelloGa naar voetnoot1 meminero. TilenusGa naar voetnoot2 te amicissime resalutat et bonam mentem theologis optat. Tuus semper
|
|