Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1564. 1630 december 6. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Motus hi Gallici, mi frater, quo minus jam se produnt tacente et fremente regina senioreGa naar voetnoot4, eo quibusdam sunt suspectiores ut vulnerum latentia. Interim custodis sigillorum frater Marillacus, Galliae mareschallusGa naar voetnoot5, quem ad primos rumores de audito reginae animo omnes colere coeperunt, captus, vinctus et omnium destinatione reus huc trahitur. Nihil, ut TacitusGa naar voetnoot6 vere dixit, mortalium tam instabile ac fluxum quam fama potentiae non sua vi nixae. Quod non in ipsius tantum casu apparet, sed in regina ipsa, apud quam vastitas mira est. CardinalisGa naar voetnoot7 regnat in dies animosius et, quia belli ducum auctoritas togam praegravat, ad pacem fertur rejectis iis de quibus rex conquerebatur, tantumnon ad ipsius CaesarisGa naar voetnoot8 arbitrium. De Amelandia consultum me menimi non etiam cum aliis contulisse. Chartae aut a me tunc redditae sunt, aut inter eas sunt, quarum nobis restitutio debetur: haud magni tamen ponderis, investiturae aliquot ex libro feudorum Hollandiae, et comitis EgmondaniGa naar voetnoot9 cessio in eum, quem nominas, facta. Certum est olim comites Hollandiae ut Frisiam omnem ad Lavicam usque, ita et insulam eam sibi vindicasse et fuisse ea titulo tenus - nam de possessione nihil paruit - investitos comites Egmondanos, qui forte et a Rabbodo jus sibi antiquum arrogabantGa naar voetnoot10. Sed vereor ne hoc par sit facto VologesisGa naar voetnoot11 apud illum, quem jam nominavi, annalium florentissimum conditoremGa naar voetnoot12, cum is veteres Persarum ac Macedonum repeteret terminos. Satis erit, si nobis Frisii non imperent tribus provinciolis in conspirationem assumtis, ut quae a nobis vi aperta passi olim sunt, ea nunc religiosa arte ulciscantur. | |
Pannum et siquid aliud exspectabimus. Experior iterum, ut vides, viam per legatumGa naar voetnoot1, quia haud magnum in mora periculum est. Saluta quaeso omnium nostrum nomine parentes optimos, tuamGa naar voetnoot2, tuos. 6 Decembris 1630. Tuus tui amantissimus frater
|
|